In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) In ista distinctione agitur de iis, quae remanent post conversionem panis et vini, nempe de accidentibus separatis: dividitur a Doctore in tres articulos principales. Primus est de esse ipsorum accidentium, et continet duas quaestiones; prima est, an aliquod accidens in Eucharistia sit sine subjecto? secunda, an omnia sint sine subjecto ? Secundus articulus est de actione, quae convenit accidentibus in Eucharistia ; et continet unam tantum quaestionem, nempe, an omnis actio, quae illis conveniebat alias in subjecto, conveniat etiam extra subjectum ? Tertius articulus est circa transmutationem, quae fieri potest circa eadem, et absolvitur tribus quaestionibus ; prima est, quae in ordine distinctionis est quarta ; utrum necessarium sit eamdem quantitatem manere respective ad transmutationem factam ab agente creato? Secunda quae est in ordine quinta : an possint corrumpi? Tertia quae est ultima in ordine : an corruptis accidentibus succedat divina actione substantia aliqua ? et sic absolvitur haec distinctio sex quaestionibus.