Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
15. (( vers. 7.)) Notas fecit vias suas Moysi. Quas vias suas notas fecit Moysi? Quara Moysen elegit? Ex Moyse, intellige omnes justos, omnes sanctos: unum posuit, omnes occurrant. Tamen per Moysen data est Lex, et habet aliquid obscurum traditio ipsa Legis. Ad hoc enim data est Lex, ut convinceretur languidus, et medicum imploraret. Ipsa est via occulta Dei. Jamdudum audieras, Qui sanat omnes languores tuos. Languores in aegrotis latebant, dati sunt quinque libri Moysi: cincta est piscina quinque porticibus; produxit languidos, ut ibi jacerent, ut proderentur, non ut sanarentur. Quinque porticus prodebant languidos, non curabant; piscina curabat descendente uno, et hoc piscina turbata (Joan. V, 2-4) : turbatio piscinae in passione Domini. Veniens enim et ignotus factus, cum dicitur ab aliis, Ipse est Christus; ab aliis, Non est Christus; justus est, peccator est; magister est, seductor est: turbavit aquam, id est, turbavit populum; et in tota illa perturbatione aquae unus sanabatur, quia in passione Domini unitas sanatur. Qui praeter unitatem fuerit, etsi jacebit in porticibus, sanari non poterit: etsi Legem tenet, ad salutem non pervenit. Ergo quia hoc ibi mysterium est, ideo docet datam Legem, ut convincerentur peccatores, et ad gratiam accipiendam medicum invocarent. Unde ille convictus est, quem in se transfigurat Paulus apostolus, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Per mandatum enim demonstrata illi erat quaedam rixa in seipso, unde dicit, «Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem sub lege peccati, quae est in membris meis.» Cognovit se in miseria, in gemitu, in rixa et contentione; ipse secum sibi non concordans, a se dissonans, a se resiliens: et quid ait, optans pacem, pacem veram, pacem supernam? «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum» (Rom. VII, 23-25) . «Ubi» enim «abundavit peccatum, superabundavit gratia.» Unde autem abundavit peccatum? Lex autem subintravit, ut abundaret peccatum (Id. V, 20) . Quare Lege subintrante abundavit peccatum? Quia nolebant se confiteri homines peccatores, addita Lege facti sunt et praevaricatores. Praevaricator enim non est quisque, nisi cum legem transgressus fuerit. Ipse Apostolus hoc dicit: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Id. IV, 15) . Abundavit ergo peccatum, ut superabundaret gratia. Ergo, ut dicere coeperam, quia hoc est in Lege magnum mysterium, ideo eam datam, ut crescente peccato, humiliarentur superbi, humiliati confiterentur, confessi sanarentur: istae sunt viae occultae, quas notas fecit Moysi, per quem Legem dedit, 1330 qua peccatum abundaret, ut superabundaret gratia. Non crudeliter hoc fecit Deus, sed consilio medicinae. Aliquando enim videtur sibi homo sanus, et aegrotat; et in eo quod aegrotat et non sentit, medicum non quaerit: augetur morbus, crescit molestia, quaeritur medicus, et totum sanatur. Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israel voluntates suas. Numquid omnibus filiis Israel? Sed veris filiis Israel; imo omnibus filiis Israel. Qui enim dolosi, qui insidiosi, qui hypocritae, non filii Israel. Et qui filii Israel? Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47) . Filiis Israel voluntates suas.