In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum in Eucharistia sit aliquod accidens sine subjecto ?
Alensis 4. part. quaest. 40. metnb. i. per tres art. D. Bonav. hic art. 1. quaest. 1. ei 3. Ricfiard. art. 1. q. 1, et 2. Bassol. quaest. 1. D. Thom. q. 1. art. 1. et 3. part. q. 77, art. 1. Suarez 3. part. tom. 3. disp. 53. Vide Scot. 7. Metaph. q. 4. 6. et 9. Metaphys. q. 3. 4. et i. Physic. quaest. 7.
Ad primum (b), arguitur quod non, quia sicut substantiae convenit esse per se, sic accidenti esse in alio. Hoc probatur, quia ens dividitur in ens per se, et in ens in alio: et primum membrum convenit substantiae, et secundum accidenti: sed impossibile est esse substantiam, et non esse per se, sive esse in alio, quia quod vere est, nulli accidit, 1. Physic. ergo impossibile est esse accidens, et esse per se, vel non esse in alio.
Secundo sic : Posterius essentialiter non potest esse sine priori essentialiter, 5. Metaph. cap. de priori: sed accidens est posterius essentialiter substantia, ex 7. Metaph. quia substantia est principium omnium entium cognitione et tempore: ergo impossibile est accidens esse sine substantia, cujus est accidens.
Tertio sic : impossibile est definitum esse sine definitione, et per consequens sine quocumque definiente ipsum ; sed substantia definit accidens, ex 7. Metaph. cap. 3. ergo, etc. Si dicas, major est vera de definiente pertinente ad quidditatem definiti, non autem de illo quod definit, ut additum: sic autem substantia definit accidens. Contra, impossibile est et incompossibile relativum esse sine correlativo, tunc enim relativum non esset relativum: et tamen correlativum definit relativum, non ut aliquid de quidditate ejus, sed ut additum ; ergo major est vera de definiente, ut additum.
Hoc etiam confirmatur, quia si ad definitionem alicujus creaturae pertineret ipse Deus, non pertineret, nisi ut additum, et contradictio esset, quod definitum esset sine isto addito: nunc autem secundum Philosophos substantia est causa simpliciter necessaria accidentis, sicut Deus creaturae, et propter istam necessitatem causandi cadit in definitione accidentis, sicut tale additum, scilicet simpliciter necessarium : ergo, etc.
Item, in Praedicamentis, album et albedo idem significant, quia album solam qualitatem significat: ergo eodem modo quantitas et quantum: sed impossibile est esse quantum, nisi sit aliquod subjectum, cui quantitas conveniat: ergo est impossibile quantitatem esse sine subjecto. Confirmatur, quia quando aliqua sunt omnino eadem, unum non potest esse sine alio: hujusmodi sunt quantitas et quantum.
Oppositum dicitur in littera, et auctoritates Sanctorum, quae adductae sunt d. praeced. Item per rationem: Accidentia panis manent, patet ad sensum: et non afficiunt corpus Christi, quia illud non est quantum hac quantitate, sed multo magis, nec figuratum hac figura, sed figura corporis humani, nec est coloratum hoc colore, sed colore conveniente corpori humano : nec afficiunt aerem, quia aer non est capax istorum accidentium, cum ista sint accidentia corporis mixti, et repugnantia elemento ; nec afficiunt substantiam panis, quia illa non manet, ut patet ex praedictis ; ergo sunt sine subjecto.