Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
16. (( vers. 8.)) Miserator et misericors Dominus, longanimis et multum misericordiae . Quid tam longanimem? quid tam multum in misericordia? Peccatur et vivitur; accedunt peccata, augetur vita: blasphematur quotidie, et facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 45) . Vocat undique ad correctionem, vocat undique ad poenitentiam, vocat beneficiis creaturae, vocat impertiendo tempus vivendi, vocat per lectorem, vocat per tractatorem, vocat per intimam cogitationem, vocat per flagellum correptionis, vocat per misericordiam consolationis: Longanimis et multum misericordiae. Sed observa ne longitudine misericordiae Dei male utendo, tu tibi thesaurizes, quod ait Apostolus, iram in die irae. Nam hoc ait Apostolus: «An divitias benignitatis et longanimitatis ejus contemnis, ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit» (Rom. II, 5, 4) ? Quod tibi parcit, putas quia places ei? «Haec fecisti,» inquit, «et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis» (Psal. XLIX, 21) . Non mihi placent peccata, sed longanimitate quaero recte facta. Si punirem peccatores, non invenirem confessores. Ergo te Deus longanimitate sua parcendo ad poenitentiam adducit: tu autem cum quotidie dicis, Finitur hodiernus dies, et sic ero et crastino die, non enim cras erit ultimus; et tertio die: et subito venit ira ejus. Frater, non tardes converti ad Dominum (Eccli. V, 8) . Sunt enim qui praeparant conversionem, et differunt, et fit in illis vox corvina, Cras, cras. Corvus de arca missus, non est reversus (Gen. VIII, 7) . Non quaerit Deus dilationem in voce corvina, sed confessionem in gemitu columbino. Missa columba reversa est. Quamdiu, Cras, cras? Observa ultimum cras: quia ignoras quod sit ultimum cras, sufficiat quod vixisti usque ad hodiernum peccator. Audisti, saepe soles audire, audisti et hodie: quam quotidie audis, tam quotidie non corrigeris. «Tu» enim «secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua» (Rom. II, 5, 6) . Non tibi sic videatur Deus misericors, ut non videatur justus. Misericors et miserator Dominus. Audio, et gaudeo: ita dicis. Audi, et gaude; adhuc addidit, Longanimis et multum misericors: et in extremo, Et verax. Gaudes ad verba superiora, 1331A ad ultimum treme. Sic misericors et longanimis est, ut sit et verax. Cum tibi thesaurizaveris iram in die irae, nonne experieris justum, quem contempsisti benignum?