In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Ad primum arguitur, etc. Hic agitur de possibilitate separationis accidentium et de causa per se essendi eorum. In primis suppono manere accidentia aliqua panis et vini realiter et physice ex Tridentino, Florentino et Lateranensi, ex doctrina Patrum et Scholasticorum, de hoc Sacramento. Notatur Petrus de Aliaco in eo quod dixerit sensibus non satis judicari an accidentia remanentia sint vera, vel apparentia, posseque probabiliter negari esse vera. Sed hoc absurdissimum est, nullum scilicet argumentum ab experientia sensus esse validum, quia destrueret plurima principia in quacumque doctrina et facultate: et illa sententia est contra praefatorum Conciliorum et Patrum doctrinam.
Suppono secundo quantitatem distingui realiter a substantia, ac proinde hic eam manere contra Nominales, quia hic disputare non expedit de hac quaestione.
Suppono tertio, quamvis Concilia et Scholastici praecipue hic agant de accidentibus, sensibilibus quibus convenit esse signum sacramentale, neque multum curasse antiquos de aliis, si quae sint insensibilia accidentia ; idem judicium esse utrisque, nempe manere, quia manente quantitate, in qua fundantur, et reliquis qualitatibus sensibilibus, non subest magna ratio dubitandi, quia desitio illorum ex natura mysterii non requiritur, neque etiam Physice, et magis facit illorum permanentia ad salvandam conversionem, quae dicitur substantiae panis et vini in Christum, manentibus iisdem accidentibus ; quidquid ergo inest substantiae mediante quantitate, manet post consecrationem, alia tamen, ut respectus, qui fundantur in substantia immediate ratione actionis passionis, aut ex natura rei ratione suiipsius, desinente , substantia non remanent, quia neque manere possunt, neque faciunt ad mysterium, verbi gratia, praesentia ejus entitativa, identitas cum alia substantia, et diversitas, et ejusmodi.
Suppono quarto, accidentia absoluta distincta realiter posse separari a subjecto, et realiter separata conservari contra D. Thomam de ente et essentia, ubi docet, et cum illo etiam Cajetanus ibidem, non posse duas albedines numero diversas creari aut conservari seorsim a subjecto, quia nempe subjectum est principium individuationis; individuo autem solum competit produci et conservari. Hoc fundamentum negamus, et id quod sequitur.