In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum quilibet teneatur maxime diligere se post Deum ?
Alens. 3. p. collat. 68. art. 5 . D. Thom. 2. 2. quaest. 26. art. 4. ubi ejus expos. et hic quaest. 1, art. 5. D. Bonavent. art. l. quaest. 3. Richard. art. 1. quaest. 5. Valentia 2. 2. d. 3. quaest. 4.p. 3. Soto 5. de Jusl. quaest. 1. art. 6. Petr. Navar. lib. 2. de Restit. cap. 3. num. 41. Capr. 3. d. 27. quaest. Unic. art. 3. Durand. hic q. 2.
Circa istam vigesimam nonam distinctionem, in qua Magister agit de ordine diligendi ex charitate, quaeritur unum : Utrum scilicet quilibet teneatur maxime , diligere se post Deum ? Quod non, 9. Ethic. vituperatur amator sui; et multa ibi de hoc.
Praeterea, Gregorius in hom. super illud Luc. Misit illos binos : " Nemo ad seipsum proprie charitatem habere dicitur, sed dilectio in alterum tendit, ut charitas dici possit. "
Contra, mensura est perfectior mensurato ; sed dilectio sui est mensura dilectionis proximi, juxta illud Matth. et 22. Diliges proximum tuum sicut teipsum.