In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Secunda conclusio, denominatum a per se significato accidentis, seu materiale ejus, si est respectus, per nullam potentiam esse potest acta, sine subjecto actu. Ratio est, quia essentialiter dependet respectus a subjecto, sicut a termino ; est contra Joan. Canonicum 1. Phys. q. 4. a. 3.
Secunda (a) conclusio probatur, quia respectus est essentialiter habitudo inter duo extrema, et ideo sicut tollere terminum ad quem est respectus, est tollere vel destruere respectum, ita tollere illud cujus est respectus, est tollere respectum, et destruere rationem respectus ; non ergo, quia accidens respectivum est accidens, ideo requirit subjectum, vel fundamentum, sed quia respectus est respectus, ideo requirit cujus sit et ad quod sit, etiam in Divinis.
Si arguatur contra istam conclusionem, quod videtur contradicere praecedenti, quia secundum conclusionem praecedentem, ratio quam significat accidere vel inhaerere, est respectus extrinsecus adveniens ; ergo non potest competere alicui respectui denominative, quia respectus non est subjectum respectus, nec fundamentum, sic enim esset processus in infinitum ; ergo paternitas vel similitudo non potest inhaerere vel accidere, quia inhaerere seu denominari ab inhaerentia requirit quod denominatum sit subjectum et fundamentum inhaerentiae.
Respondeo, quod unus respectus bene potest fundari in alio, ut posterius in priori, sicut supra tactum est in quadam quaestione de charactere,et probatum de proportione et proportionabilitate, et ita dico, quod sicut albedo potest denominari ab inhaerentia, sive ab eo quod potest accidere, ita potest paternitas denominari; et similis est denominatio, quoad hoc utrobique, scilicet quod praedicatum dicit respectum extrinsecus advenientem ipsi subjecto. Sed si arguas, ergo ipsemet respectus inhaerentiae denominabitur a seipso , hoc solvetur in sequenti conclusione.