Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
22. (( vers. 15.)) Homo, tanquam fenum dies illius. Attendat quid sit homo; non superbiat homo: tanquam fenum dies illius. Quid superbit fenum modo florens, post paululum arescens? quid superbit fenum ad tempus virens , et hoc ad parvum tempus, donec sol candescat? Bonum est ergo nobis ut misericordia ipsius sit super nos, et de feno aurum faciat. Nam homo, tanquam fenum dies ejus; sicut flos agri, ita efflorebit. Totus splendor generis humani; honores, potestates, divitiae, typhi, minae , flos feni est. Floret illa domus, et magna illa domus, floret illa familia; et quam multi florent , aut quam multis annis vivunt? Multi anni tibi; breve tempus Deo. Deus non sic numerat, quomodo tu numeras. In comparatione longorum et longe viventium saeculorum, omnis flos cujusque domus sic est, quomodo flos agri. Vix est annua omnis pulchritudo anni. Quidquid ibi viget, quidquid ibi candet, quidquid ibi pulchrum est, non perannat ; imo per totum annum duci non potest. Quam exiguo tempore transeunt flores, et hoc est pulchrum in herbis. Hoc quod valde pulchrum est, hoc cito cadit. «Omnis caro fenum, et claritas hominis ut flos feni. Fenum aruit, et flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum» (Isai. XL, 6-8) . Quia ergo quomodo Pater cognovit figmentum nostrum, quia fenum sumus, et ad tempus florere possumus; misit nobis Verbum suum, et Verbum suum quod manet in aeternum, feno quod non manet in aeternum fratrem fecit: natura Unigenitum, unicum natum de substantia sua fratrem adoptatis tot fratribus fecit. Noli mirari quia particeps eris aeternitatis illius; factus est ipse prior particeps feni tui. Quod excelsum est a te, tibi denegabit, qui quod humile erat ex te suscepit? Ergo homo, quantum ad hominem attinet, sicut fenum dies ejus; sicut flos agri, ita florebit.