In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Secunda conclusio, etc. Haec docet relationem non posse esse sine actuali inhaerentia ad subjectum. Ratio est, quia relatio est essentialiter respectus inter extrema ; unde sicut nequit esse sine termino, ita et sine fundamento. Quando autem subdit: Non ideo accidens respectivum exigit terminum et fundamentum ac subjectum, quia accidens est, sed quia respectus est, et respectus exigit,cujus sit, et ad quoe sit, etc. Intelligitur hoc sic, quod scilicet ex communi ratione accidentis,non petat relatio necessario subjectum et fundamentum, quia sic omne accidens exigeret subjectum, etiam accidens absolutum, ita ut separari non posset, quod est contra sequentem conclusionem ; sed ex ratione respectus hoc exigit, qua talis est, nempe illud cujus est, etc. Quando autem relatio est accidens, nequit esse alicujus ut fundamenti,nisi solius subjecti,ideo nequit esse sine subjecto, quia advenit per modum accidentis, et non per se, quando autem est substantia, ut in Divinis, est personae tanquam constitutivum ejus, vel tanquam eadem sibi, si est relatio communis, et non se habet per modum accidentis. Ex his colligitur ratio cur accidens respectivum dicat inhaerentiam eamdem sibi, quia nequit esse sine termino inhaerentiae, nempe subjecto. Ad objectionem bene respondet in littera. Vide ipsum in 2. dist. 1. quoest. 5. et loco cit. nempe in 4. dist. 6. quoest. 10. et dist. 10. quoest. 2. ad primum.