CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Loquendo tunc de potentia. Primo Doctor probat, quod potentia generandi in Patre non est aliqua relatio puta paternitas. Et probat multiplici modo. Primo, supponendo unum communiter concessum, quod productio Filii, et productio Spiritus sancti sic distinguuntur, quod productio Filii est naturalis et per modum naturae, et productio Spiritus sancti est libera et per modum voluntatis. Sed si relatio esset ratio formalis generandi et spirandi, sequeretur quod utraque productio esset naturalis et per modum naturae. Probatur, quia omnes productiones, quae dicuntur per modum naturae sunt a principio formali productivo per modum naturae, et omnes productiones, quae denominantur libere sunt a principio formali productivo per modum voluntatis. Sed nulla relatio potest esse ratio formalis producendi aliquid libere,
patet, quia sola voluntas est ratio formalis sic producendi. Et ultra si paternitas in Patre est ratio formalis producendi Filium per modum naturae ; ergo et spiratio activa in Patre et Filio erit ratio formalis producendi Spiritum sanctum per modum naturae. Probatur consequentia, quia omnis relatio aeque naturaliter recipit suum correlativum ; si ergo una respicit suum correlativum per modum naturae, et reliqua similiter.
Secundo, si paternitas est ratio formalis gignendi (cum paternitas et generatio activa sint penitus idem, licet nomine differant, ut infra patebit dist. 28. q. ult. et in quodl. q. 4 ) sequitur quod idem erit principium sui ipsius, quia si paternitas est principium generationis, et generatio est penitus idem quod paternitas ; ergo idem erit principium sui. Tertio, quia tunc paternitas esset simpliciter perfectior filiatione. Probatur consequentia dupliciter. Primo, quia illud quo producens producit, si non est ejusdem rationis cum forma producti, continet eam virtualiter et est perfectius ea, patet, quia tota perfectio agentis semper sumitur a ratione formali agendi, ut supra exposui d. 1 . q. 2. Cum ergo paternitas sit alterius rationis a filiatione, et est ratio formalis producendi Filium,qui dicitur Filius per filiationem: ergo impliciter erit perfectior filiatione. Secundo, quod est ratio formalis alicui agendi dicit perfectionem in illo, sed paternitas, per te, est ratio formalis generandi Filium, ergo erit aliqua perfectio in Patre ; filiatio autem non est ipsi filio ratio formalis agendi, nec ad intra, nec ad extra: ergo paternitas erit perfectior filiatione ; hoc autem est manifeste falsum, quia tunc personae non essent aequales in perfectione.
(b) Partem affirmativam solutionis
probo. Hic Doctor intendit probare, quod ratio formalis generandi in Patre est simpliciter aliquod absolutum. Primo sic : Quod est perfectionis in principio productiva, non tollit ab illo rationem principii productivi, etc. Ista ratio Doctoris est satis evidens. Illi enim qui dicunt paternitatem esse rationem formalem generandi, ex hoc dicunt, quia videtur impossibile, quod idem numero sit ratio formalis generandi, et per generationem sit communicatum producto, quia inter rationem formalem generandi et rem communicatam per talem generationem producto, videtur aliqua distinctio. Cum ergo essentia divina eadem numero, quae est in Patre, sit per generationem communicata Filio, non videtur possibile, quod in Patre sit ratio formalis generandi sive communicandi seipsam Filio ; videtur enim quod communicari alicui in identitate numerali auferat ipsi communicato rationem principii productivi. Doctor ergo intendit principaliter probare, quod communicare se in identitate numerali non auferat ab eo rationem principii productivi. Et hoc probat ibi : Sed si Deus (per impossibile) generaret alium Deum, etc.
Et breviter pro clariori intelligentia praemitto aliqua. Primum, quod idem numero possit esse in pluribus suppositis, ita quod in uno sit ex semetipso et in alio sit per aliquam productionem, sicut nunc de facto essentia divina ex semetipsa est in Patre, ut infra patebit dist. 28. quaest, ultima, et eadem per generationem est in Filio et per spirationem in Spiritu sancto. Secundum, quando aliqua sunt ejusdem rationis, si unum sit principium formale agendi, et reliquum. Hoc patet, quia ratio formalis agendi consequitur entitatem quidditativam, ut supra exposui distinct. 1. quaest, 2, et
dist. 3. quaest. 6. Tertium, naturam simpliciter eamdem numero posse diversis suppositis communicari est perfectionis omnino illimitatae, ut supra notavi distinct. 2. parte, 2. quaest. 3. Si enim communicare pluribus idem specie est majoris perfectionis quam communicare idem genere ; ergo communicare pluribus suppositis in perfectissima identitate, quae est identitas numeralis, hoc erit tantum infinitae perfectionis, ut infra patebit dist. 28. Si ergo idem specie communicare pluribus non aufert ab eo quod communicatur, quin sit principium formale productionis per quam communicatur, a fortiori si aliquid ejusdem speciei communicatur in identitate numerali non aufert ab eo, quin illud quod communicatur in tali identitate sit principium formale alicujus productionis per quam communicatur, cum hic modus sit perfectissimus, et sic patet littera Doctoris. Et exemplum positum ibi de calore in igne satis clarum est. Si ergo Deus generaret alium Deum, ratio formalis generandi esset Deitas, a fortiori quando Pater generat Filium communicando sibi eamdem Deitatem, ratio formalis generandi Filium per quam generationem communicatur Filio eadem Deitas, erit Deitas ipsa, supple ratio formalis generandi.
(c) Secundo probo idem sic. Ista ratio stat in aliquibus dictis. Primum, quod terminus formalis generationis est simpliciter perfectior omni eo, quod per talem generationem habetur, ut supra patuit a Doctore d. 5. q. 2. et vide ibi expositionem quam feci. Secundum, quod essentia divina est terminus formalis generationis divinae, ut supra probatum est dist 5. quaest. 2. Tertium, quod tota perfectio producentis sumitur simpliciter a ratione formali producendi, ut supra patuit ; cum ergo in Patre nihil sit perfectius essentia divina, et ipsa eadem in Filio est terminus formalis generationis ; ergo in Patre erit simpliciter ratio formalis generationis, patet, quia aliter non potest poni. Si enim paternitas ponitur, statim sequitur quod ratio formalis generandi sit imperfectior termino formali, quod est impossibile.