In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Tertia conclusio probatur, etc. Tertia conclusio est, quod accidens absolutum possit esse sine sua inhaerentia et subjecto. Haec est principalis conclusio intenta in hac quaestione; reliquae praemissae faciunt ad ejus explicationem, ut intendatur possibilitas mysterii, ut quod inhaerentia accidentis sit ejus ad subjectum relatio, et quod inhaerentia accidentis relativi, ideo non sit separabilis ab ipso, qua relatio est per se dicens ordinem ad illud cujus est, non qua accidens est, sed qua relatio. Tertiam ergo conclusionem probat per oppositum hujus de accidente absoluto, quod non dicit dependentiam essentialem ad aliquid extrinsecum praeter causam primam; subjectum autem est extrinsecum accidenti absoluto, qua absolutum est, quod probat ex Philosopho, addens causalitatem cujuscumque causae extrinsecae posse suppleri a Deo. Hanc rationem supra in init. hujus quoest, fusius deduximus, ideo non est necessaria ejus prosecutio hic.
Subdit autem praeterea Doctor, ideo Philosophum negare hanc separationem, ob ordinem per se causarum, non autem ex ratione quidditativa accidentis, quod recte probat ex Philosopho, cap. de Vacuo, lib. 4. Physic. quia nullus esset locus quaestionis, quam ibi proponit, si ex quidditate accidentis exigeretur subjectum.Aliqui moderni male interpretantur locum hunc Doctoris, quasi voluerit probare possibilitatem separationis ex Philosopho, cum tamen subjungat illud adduci, ut ostendatur impossibilitatem esse a causa extrinseca ex Philosopho, non autem intrinseca, unde solum intendit tollere fundamentum impossibilitatis a causa intrinseca, seu per ipsam.