In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(c) Contra istam conclusionem, etc. Movet quatuor dubia seu objectiones contra tertiam conclusionem ad majorem ejus declarationem et confirmationem mysterii. Primum est, quod inhaerentia albedinis, verbi gratia, ad subjectum sit de essentia ejus ex Philosopho et a ratione, quia alias esset processus in infinitum, quia si albedo per aliud a se inhaeret, ita etiam inhaerentia albedinis per aliam inhaerentiam, et sic in infinitum.
Secundum ,saltem inhaerentia est eadem realiter albedini, sicut relatio creaturae ad Deum est ipsi eadem, quia definitur accidens per subjectum, 1. Metaph. cap. 3. non ita creatura per Deum.
Tertium, si distinguitur ab albedine inhaerentia, erit posterior ipsa in esse, et conceptu, quia ratione illius tantum dependet a subjecto ; ergo sic non exigeret subjectum ex propria ratione, neque definiretur per subjectum contra Philosophum supra, quod est inconveniens.
Quartum est, quod saltem sit propria passio albedinis, quia nihil immediatius ipsi inhaeret quam sua inhaerentia; ergo erit inseparabilis.