In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum charitas maneat in patria, ita quod non evacuetur ?
Alens. 3. p. collat. 75. a. 1. D. Thom. 1. 2. q. 67. a. 6. et 2. 2. 7. 26. a. 13. ubi ejus expos. D. Bonav. hic a. 3. q. 1. Richard. art. 3. q. 2. et 3. Argent. q. 1. a. 3. Vega 12. super Trid. c. 2. Durand. hic q. 6.
Circa istam trigesimam primam distinctionem, in qua Magister agit de charitate, quantum ad ejus durationem, quaeritur : Utrum charitas maneat in patria, ita quod non evacuetur ? Quod non, nam ratio Apostoli 1. ad Corinth. 13. quare aliqua dona evacuantur, est, quia sunt ex parte ; sed charitas nun c est ex parte, quia imperfecta, alioquin cum in ea sit beatitudo, esset nunc aliquis hic perfecte beatus.
Quod si dicatur beatitudinem non consistere in habitu charitatis, sed in actu ejus, contra, secundum perfectionem habitus potest elici actus sibi proportionatus ; et ita si habitas est nunc aequalis ei, qui est in patria, consimiliter erit et actus, et ita fruitio ita intensa et perfecta nunc, sicut tunc.
Praeterea, Fides evacuatur, quia est circa objectum latens ; circa idem vero est charitas.
Praeterea, Augustinus 83. q. q. 48. quaedam sunt credibilia, quae nunquam sciuntur, sed tantum creduntur, sicut historiae ; sed talium, quorum nunc habetur fides in via, aliqua cognitio potest haberi in patria, et non nisi fides, quia tantum possunt credi ; igitur fides, saltem quantum ad illa, non evacuatur.
Praeterea, eodem habitu concupisco aliquid, et quiesco in habito, nam secundum Augustinum 9. de Trin. cap. ult. Appetitus inhiantis, fit amor fruentis, et multo magis patet de habitu. Probatur etiam a simili in naturalibus, quia eadem forma est principium motus ad terminum, et quietis in termino ; cum igitur spes sit habitus tendendi in terminum, erit habitus quiescendi in ipso habito, et ita non evacuatur.
Contra, 1. Corint. 13. videtur auctoritas Apostoli expressa ad oppositum : Charitas nunquam excidit, etc.