Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Alensis 1. p. q. 5. m. 2. D. Thom. 1. p. quaest. 3. art. 7. et 8. D. Bonavent. 2. part. art. 1. q. 1. et 2. Richard. art. 3. q. 1. Durandus quaest. 4. Suarez 1. p. tract. 1. lib. 1. cap. 4. et in Met. dtip. 30. sect. 3. et A. vide Scot. 5. Met. quaest. 1. et 9. Met. quaest. 10. et de primo princ. cap. 4. cuncl. 10. et 6. Physic. quaest. 1. et 2. ubi de compositione quantitativa.
Circa istam distinctionem octavam quaeruntur quinque, videlicet quatuor pertinentia ad tertiam partem distinctionis, et unum quod pertinet ad secundam partem distinctionis. Et primo quaero : Utrum Deus sit summe simplex et perfecte talis? Quod non, quia simplicitas non est simpliciter perfectionis; ergo non est ponenda in Deo ut essentiale. Probo antecedens, quia si esset simpliciter perfectionis , ergo quaelibet res habens eam, esset simpliciter perfectior non habente, et ita materia prima esset perfectior homine, imo generaliter in corruptibilibus et generabilibus compositiora sunt perfectiora.
Item, perfectionis est formae posse dare esse, licet imperfectionis sit dependere a materia; ergo si prima ratio separetur a secunda, quia non videtur esse contradictio in tali separatione, potest esse Deitas forma dans esse, licet ipsa non dependeat ab ipso cui dat esse, et ita potest ibi poni sine imperfectione compositio materiae et formae, vel saltem componibilitas Dei ut formae.
Item, quod uni est non substantia, nulli est substantia, ex primo Physicorum; sed sapientia in nobis est accidens, ergo in nullo est substantia vel non accidens ; sed in Deo est sapientia secundum eamdem rationem secundum quam est in nobis, igitur est ibi accidens, et ita compositio subjecti et accidentis.
Contra, sexto de Trinit. cap. 6. Deus vere et summe simplex est.