CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ostendit Deum esse simplicem, ut simpli citas opponitur triplici compositioni. Primo,
rejicit ab eo compositionem ex materia et forma, quia sequeretur quod non esset prima causa, quia compositum ex materia et forma posterius est efficiente. Secundo, rejicit ab eo compositionem ex partibus quantitativis, quia potentia infinita non potest esse in magnitudine finita extensa per accidens, nec datur magnitudo infinita, quam rationem late prosequitur ad mentem Philosophi, quem subtiliter explicat. Tertio, removet Deo compositionem ex subjecto et accidente, quia non est capax accidentis corporei, cum non sit quantus, nec accidentis spiritualis, quia ejus intellectio et volitio sunt sua substantia, ex d. 2. q. 1.
(a) Ad quaestionem respondeo, et primo probo simplicitatem divinam per media quaedam particularia. Secundo ex mediis communibus, scilicet ex infinitate et necessitate essendi. Primo modo procedendo, ostendo primo simplicitatem oppositam compositioni ex partibus essentialibus: secundo oppositam compositioni ex partibus quantitativis: tertio oppositam compositioni ex subjecto et accidente.
(b) Primum sic : Causalitas materiae et formae non est simpliciter prima: (necessario enim praesupponit causalitatem efficientis priorem) ergo si primum esset compositum ex materia et forma, praesupponeret causalitatem causae efficientis: non autem hujus, quia idem non efficit se conjungendo materiam suam cum forma: ergo alicujus efficientis prioris; ergo Deus non esset primum efficiens, cujus oppositum probatum est dist. 2. q. 1. Probatio primae propositionis : causalitas materiae et formae includit imperfectionem, quia rationem partis; causalitas efficientis et finis nullam imperfectionem includit, sed perfectionem; omne autem imperfectum reducitur ad perfectum sicut ad prius se essentialiter, ergo causalitas materiae et formae non est simpliciter prima. Idem probo sic: materia de se est in potentia ad formam, et hoc passiva et contradictionis quantum est de se: ergo non est ex se sub forma, sed fit sub forma per aliquam aliam causam reducentem ipsam materiam ad actum formae; ista autem causa reducens non potest tantum dici forma inquantum forma, quia sic non reducit materiam, nisi actuando formaliter ipsam materiam ; ergo oportet ponere aliquid reducens effective ipsam materiam ad istam actualitatem: ergo si primum esset compositum ex materia et forma, esset aliquod efficiens per cujus efficientiam esset materia ejus sub forma, et ita ipsum non esset primum efficiens ut prius.
Tertio sic : omnis entitas una causata habet aliquam unam causam a qua est ejus unitas, quia non potest poni unitas in causato sine unitate in causa: unitas igitur compositi cum sit causata, requirit aliquam unam causam a qua sit illa entitas causata: illa causa non est entitas materiae, nec formae, quia utraque est entitas diminuta respectu entitatis compositi, igitur praeter illas, scilicet materiae et formae, oportet ponere aliquam aliam, illa erit efficiens: et ita redit idem quod prius, quia omni composito ex materia et forma erit aliquid prius.
Secundum (c), videlicet carentiam compositionis quantitativae, videtur Philosophus probare 8. Physic. et 12. Metaph. quia primum est potentiae infinitae ; potentia autem infinita non est in magnitudine, et hoc probat, quia major potentia est in majori magnitudine, et ita infinita potentia non potest esse in magnitudine finita, nulla est autem magnitudo infinita ; ergo nec aliqua infinita potentia in magnitudine. Sed istud (d) argumentum videtur deficere, quia qui poneret potentiam infinitam esse in magnitudine, diceret ipsam esse ejusdem rationis in qualibet parte magnitudinis et in tota magnitudine, et ita in majori et in minori, sicut anima intellectiva est tota in toto, et tota in qualibet parte corporis, nec major in majori, et minor in minori corpore, nec major in toto corpore quam in parte: et si animam istam consequeretur infinita potentia intelligendi, ipsa potentia esset in magnitudine finita, et ita in parte sicut in toto, et in parva parte sicut in magna. Ita diceretur in proposito, quod potentia infinita in magnitudine finita esset ejusdem rationis in toto et in parte. Declarando ergo rationem Aristotelis, dico quod conclusio sua est ista : quod potentia infinita non est in magnitudine finita extensa per accidens ad extensionem magnitudinis ; et hoc probat ratio sua hoc modo : quaecumque potentia est extensa per accidens, caeteris paribus,major est et efficacior in majori magnitudine,licet non sit major, id est, formaliter intensior, quia parvus ignis potest plus habere intensive de calore quam magnus, si sit multum rarus et alius densus, ideo additur in majori, caeteris paribus.
Exemplum de calore in igne (e), qui licet sit aequalis intensionis in parte et in toto, tamen major ignis majoris est potentiae, id est, efficacioris est potentiae in toto quam in parte ; et ex hoc sequitur quod omnis talis potentia extensa per accidens quamdiu est in magnitudine finita, potest intelligi crescere in efficacia per augmentum magnitudinis, sed quamdiu intelligitur posse crescere in efficacia, non est infinita secundum efficaciam: et ex hoc sequitur quod omnis talis potentia extensa per accidens, quamdiu est in magnitudine finita, est intensive finita et non infinita, quia infinitas intensive non potest esse sine infinitate in efficacia, et ex hoc sequitur quod potentia infinita in efficacia non est in magnitudine finita, nec etiam potentia infinita intensive. Et tunc ultra, cum non sit aliqua magnitudo infinita, patet quod non est aliqua talis potentia infinita in magnitudine.
(f) Sed quid hoc ad propositum, quod omnino talis potentia non sit in magnitudine ? Respondeo conjungendo huic illam conclusionem, quam prius probavit Philosophus, quod scilicet tale potens est sine materia, sequitur propositum, quia omni extensione aliquid extenditur; vel si extensio erit aliquid per se existens, aliquid esset forma informans extensionem , extensa per accidens, ergo si potentia ista infinita ponatur in magnitudine, quaero quid est illud quod est extensum ipsa magnitudine, vel ipsa extensione magnitudinis? non ipsa . potentia infinita, sicut probatum est, neo ipsa perficit ipsam sicut forma materiam, quia non est in materia, ex conclusione praeostensa ; ergo oportet ponere materiam extensam ista magnitudine: quae materia perficeretur potentia infinita, sicut materia nostra vel corpus nostrum extenditur magnitudine per se extensa, et perficitur per animam intellectivam non extensam; sed nulla materia est in habente talem potentiam ex praeostensa conclusione a Philosopho ; ex illa igitur immaterialitate praeostensa per Philosophum et modo ostensa in ista conclusione, habet ista ratio efficaciam.
Tertia conclusio specialis probatur ex istis, quia enim Deus non est materialis, nec quantus, ideo non est capax accidentis alicujus materialis convenientis rei materiali, sicut est qualitas rei materialis ; ergo tantum est capax illorum, quae conveniunt spiritualibus, puta intellectionis et volitionis, et habituum illis correspondentium ; sed talia non possunt esse accidentia illi naturae, sicut probatum est dist. 2. quod in-lelligere ejus et velle sunt substantia ejus, et habitus, et potentia.