In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ad quartum dubium, num. 13. objectum respondet, inhaerentiam non esse passionem per se, sed accidens per accidens, respectu formae absolutae.
Ad ( sig. ) quartum dubium dico, quod ista inhaerentia non est per se passio albedinis, sed est accidens per accidens; est enim respectus quidam extrinsecus adveniens, et hoc ad minus cuicumque accidenti absoluto, quia dicit actualem unionem illius absoluti ad aliud absolutum: omnis autem unio absoluti ad absolutum est respectus extrinsecus adveniens. Omnis autem talis respectus est illi cui inest accidens per accidens, sicut satis declaratum est supra in quadam quaestione de charactere. quia non necessario consequitur illud, etiam posito termino. tunc enim esset intrinsecus adveniens ; non enim potest aliquis respectus magis intrinsecus advenire, quam quod necessario consequatur fundamento posito termino ; si enim solum fundamentum sine termino consequeretur, non esset respectus.
Illa autem propositio, quod scilicet omais unio absolutorum est respectus extrinsecus adveniens, probatur,quia neutrum ex ratione sui, nec ambo simul sunt necessaria causa talis unionis: potest enim Deus sine contradictione facere utrumque separatim, et separatim conservare sine alio, pro eo quod neutrum illorum respectu alterius potest esse, nisi causa extrinseca, et non prima, ita quod illud de respectu extrinseco declarat, quomodo albedo potest esse sine inhaerentia, sicut scilicet fundamentum sine respectu extrinsecus adveniente, vel quia terminus respectus non est, sicut in proposito, vel quia si est, separatus est. Sed illud de respectu extrinseco tandem reducitur ad rationem adductam supra, ad probationem tertiae conclusionis, scilicet ad hanc propositionem: Deus potest quodcumque absolutum facere, sine eo quod non est de essentia ejus, quia non dependet ab illo, nisi ut a causa extrinseca, non prima, et omnis talis dependentia est contingens.
Ad illam ergo probationem de passione, quod immediate inest, posset dici quod si albedo habet aliquam propriam passionem, illa immediatius inhaeret sibi quam inhaerentia illa: illa enim necessario inest albedini, et hoc sive conjunctae subjecto, sive separatae. Inhaerentia autem actualis tantum contingenter inest, et non ex natura albedinis, sed a causa extrinseca; non enim facit albedo se inhaerere, sed agens. Universaliter enim forma non generatur effective, sed compositum, et sicut in composito per se uno, ita in composito per accidens: quod autem facit albedinem inhaerere subjecto, facit compositum per accidens, scilicet subjectum album.
Et si arguas quod pari ratione, nec reliqua pars, scilicet potentiale facit totum, et ita subjectum non erit principium effectivum uniendi sibi aliquod accidens.
Hoc non est ad popositum.Solvitur tamen, quia subjectum bene potest virtualiter includere formam, et ita totum ex subjecto et forma. Non sic autem accidens, quia non includit virtualiter seipsum, nec subjectum, nec per consequens totum ex his. Sequitur etiam naturaliter ipsum agens, cum sit terminus formalis: non sic autem subjectum.
Posset alio modo dici, quod licet inhaerentia insit immediate albedini, et aliis absolutis, non tamen sequitur quod magis sit per se passio, nisi probetur illud fundamentum aliquorum, quod accidens variabile non potest inesse alicui, nisi mediante accidente invariabili, super quod fundant magnam harengam de potentiis animae. Sed unde probent, quaerant. Aliqua exempla adducunt et principium non habent, sed oporteret videre aliquam rationem conjunctionis extremorum. Si enim aliquid ejusdem rationis possit esse accidens inseparabile in uno, et separabile in alio, erit debile fundamentum, et istud non negatur de calore in igne et in ligno.