Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
3. Domine Deus meus, magnificatus es nimis. Vide magnifica quae dicturus est; in quibus magnificis non utique nisi ille laudandus est auctor omnium magnificorum. Confessionem et decorem induisti. O Domine Deus meus, qui magnificatus es nimis, unde magnificatus es nimis? Nonne semper magnus? nonne semper magnificus? Numquid perfectus non es, ut crescas? numquid deficis, ut aliquando minuaris? Sed quia es quod es, et vere es, utique nomen tuum dixisti famulo tuo Moysi, Ego sum qui sum (Exod. III, 14) : utique magnus es, et magnitudo tua sempiterna est, nec coepit, nec desinit; nec ab initio temporis incipit, 1337 nec usque ad finem temporis excurrit, nec in medio aliquid patitur: incommutabilis enim magnitudo est. Quomodo ergo magnificatus es nimis? Alius psalmus admonet nos; ait enim, Mirificata est scientia tua ex me (Psal. CXXXVIII, 6) . Si recte dicitur, Mirificata est scientia tua ex me; recte dicitur, Magnificatus es nimis, Domine Deus meus, ex me. Sed et hoc adhuc quaerendum. Ex me magnificatur Deus meus? Ergo ex me fit magnus. Docet nos aliquid et quotidiana oratio salutis nostrae. Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9) : quotidie petimus, quotidie rogamus ut fiat. Si nos quisquam interroget, Quid est quod petitis, ut sanctificetur nomen Dei? aliquando enim sanctum non est, ut modo sanctificetur? Et tamen nisi vellemus fieri, non peteremus ut fieret. Alia est enim gratulatio, alia oratio: gratulamur, ex eo quod est; oramus, ut sit quod nondum est. Quid est ergo, Sanctificetur nomen tuum? et intelligimus, quod hic dictum est, Domine Deus meus, magnificatus es nimis. Hoc est, Sanctificetur nomen tuum, sanctum sit apud homines nomen tuum. Sanctum est enim semper nomen tuum, sed quibusdam immundis nondum est sanctum nomen tuum. Dicit enim Apostolus, Omnia munda mundis, immundis autem et infidelibus nihil est mundum. Si immundis et infidelibus nihil est mundum, quaero causam : Sed polluta sunt, inquit, eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15) . Si nihil est mundum eis, nec Deus; nisi forte putatis mundum videri Deum illis, qui quotidie blasphemant eum. Si mundus est, placeat; si placet, laudetur: si autem blasphematur, displicet; et si displicet, quomodo tibi potest mundus esse qui displicet? Quid ergo rogamus, Sanctificetur nomen tuum? Ut illis hominibus qui per infidelitatem nondum habent, nomen Dei sanctum sit, quibus nondum est ille sanctus qui per se, et in se, et in sanctis suis sanctus est. Rogamus pro genere humano, rogamus pro orbe terrarum, pro omnibus gentibus, quotidie sedentibus et disputantibus quia non est rectus Deus, et non recte judicat Deus; ut aliquando ipsi se corrigant, et rectum cor ad illius rectitudinem ducant; et adhaerentes ei, directi ad rectum , non jam vituperent, sed placeat rectis rectus: quia, Quam bonus Deus Israel, sed rectis corde (Psal. LXXII, 1) . Ergo cum videret iste qui cantat, iste ipse nos ipsi, id est corpus Christi, membra Christi; cum videret quanta praestiterit Deus generi humano, cui antea aut nullus, aut falsus, aut non tam magnus videbatur Deus, in operibus ejus eum videns; Domine Deus meus, inquit, magnificatus es nimis: id est, qui nondum te intelligebam, intelligo te magnum. Magnus semper, etiam occultus; sed mihi tunc magnus, quando apparuisti. Magnificatus es ergo ex me: quo modo Mirificata est scientia tua ex me; mira enim facta est ex me. Ego illam miror conversus ad illam; illa autem etsi non convertar, etsi post conversionem avertar, integra permanet. Sed ego jam magnus factus in ea, et ex deminuto factus integer in ea, miror quod non noveram; 1338 non quod modo magnum factum est ex quo didici, sed quia magnus factus sum ex quo didici. Audi jam et ubi videtur magnificatus Deus nimis, semper magnus; magnificatus enim nimis in operibus suis ad nos.