In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Deus diligat ex charitate omnia aequaliter ?
Alensis. 1. p g. 31. membr. 2. 3. et q. 32. per totum. Divus Thomas hic q. 1. art. 2. et 4. Divus Bonaventura art. 1. quaest. 2 et 3. Richardus art. i. quaest. 1. et art. 2. per totum. Durandus quaest, 1. Argent. quaest, 1. art. 4. Gabriel. quaest. 1. Pitigianis art. 2.
Circa istam trigesimam secundam distinctionem, in qua Magister agit de charitate, qua Deus diligit creaturam, quaeritur : Utrum Deus diligat ex charitate omnia aequaliter? Quod non, charitas est habitus, et per consequens perficiens potentiam formaliter ; igitur supponit eam esse imperfectam ; voluntas autem Dei est perfectissima: ergo, etc.
Praeterea, non omnia sunt diligibilia ex charitate, quia non inanimata, nec irrationabilia ; ergo, etc.
Praeterea, Deus non omnes diligit, sed quibusdam irascitur: igitur electos, et quibus irascitur, non aeque diligit.
Praeterea, non omnibus dat bona aequalia ; in omnibus enim impletur voluntas beneplaciti ejus; igitur non omnibus vult bona aequaliter.
Contra, omnia intelligit aequaliter, quia per unam rationem formaliter ; igitur a simili de diligere ex charitate.