Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :

Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ?

Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.

Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae ? indica mihi, si habes intelligentiam.

Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ?

super quo bases illius solidatae sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,

cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?

Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ;

cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem ?

Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,

et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.

Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum ?

et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea ?

Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum.

Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.

Numquid ingressus es profunda maris ? et in novissimis abyssi deambulasti ?

Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?

Numquid considerasti latitudinem terrae ? indica mihi, si nosti, omnia :

in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :

ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.

Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ?

Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,

quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli ?

Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram ?

Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,

ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,

ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ?

Quis est pluviae pater ? vel quis genuit stillas roris ?

De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de caelo quis genuit ?

In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.

Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?

Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis ?

Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra ?

Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ?

Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ?

Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ?

Quis enarrabit caelorum rationem, et concentum caeli quis dormire faciet ?

Quando fundebatur pulvis in terra, et glebae compingebantur ?

Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum ejus implebis,

quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ?

Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?