Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
D. Thom. 1. p. q. 3. art. 4. et q. 50. art. 2. ad. 3. Alens. 1. p. q. 4. m. 3. et g. 5. m. 3. D. Bonav. 2. dust. 3.1. p. art. 1. q. 2. et hic art .1. q. 2. p. 2. Allisiod. sum. c. i. p. 2. Riohard. hic art. 2. q. 2. art. 3. q. 2. Suar. Met. disp. 31. sect. 13. num. 24. Vide Scot. 9. Het. q. 20. et de primo princ. c. 4. concl. 9. et 8. Physic. q. 1. cor. et q. 3.
Et arguitur quod sic. Compositum componitur ex partibus, et illae non ex aliis: igitur partes illae in se sunt simplices.
Oppositum hujus est 6. de Trin. cap. 5. ubi dicit Augustinus quod nulla creatura est in se simplex.
Hic dicitur (a) quod quaelibet creatura est composita ex actu et potentia, quia nulla est pura potentia, quia tunc non esset nec purus actus, quia tunc esset Deus ; ergo quaelibet creatura est composita ex actu et potentia.
Praeterea, quaelibet creatura est ens per participationem ; ergo est composita ex participante et participato.
Contra istam conclusionem arguo sic : Quia si in quolibet sit compositio ex re et re, accipio illam rem componentem, et quaero si est simplex, aut composita; si simplex, habetur propositum: si composita, erit processus in infinitum in rebus.