Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Hic dicitur, etc. Hic ponitur opinio Thomae, qui dicit quod quaelibet creatura est composita ex actu, etc.
Sensus hujus litterae est, quod si aliqua creatura daretur, quae non esset composita ex actu et potentia ; aut illa esset pura potentia tantum, cujus oppositum experimur ; aut esset actus tantum, et sic esset purus actus, et per consequens esset Deus.
Secundo dicit, quod quaelibet creatura est ens per participationem, quod est ens ab alio causatum, sed ens imparticipatum est causa illius, ita quod participans dicitur esse causatum.
Contra istam conclusionem arguo sic : praesupponendo tamen unum, scilicet quod si Thomas intelligit omnem creaturam componi ex actu et potentia sicut ex diversis rebus, ratio Doctoris concludit contra Thomam. Si vero intelligit quod sit composita ex actu, id est, ex aliqua entitate et ex potentia, id est, carentia alterius entitatis, argumentum Doctoris non concludit contra Thomam ; arguit ergo Doctor contra hoc, scilicet quod sit composita ex diversis rebus. Et argumentum clarum est, quia si in quolibet sit compositio ex re et re, accipio illam rem componentem, et quaero si est simplex, aut composita ? si simplex, habetur propositum ; si composita, erit processus in infinitum.