CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Rejecta opinione D. Thomae, ostendit omnem creaturam esse compositam ex positivo et privatione alicujus perfectionis in ratione entis: et intendit loqui de positivo finito, quia infinitum, esto habeat carentiam alicujus, in ratione entitatis, seu privationem secundum transcendens, sicut habet talpa, secundum genus, est omnino incomponibile, ex quaest, praeced. Secundo, ostendit clare quomodo omnis creatura sit composita ex actu et potentia objectiva, quia nulla est necesse esse. Item, quomodo omnis substantia creata componibilis est cum accidente, et e contra. Explicat in fine ens per participationem, est enim participatio entis, et contingit realiter duplici modo. Primo, cum participans habet aliquid secundum totum pro parte sui, sicut species participat genus. Secundo, cum participat partem alterius pro parte sui, sicut homo albus includit albedinem ; creatura neutro modo est ens per participationem respectu Dei, quia non includit Deum, nec partem Dei, neque etiam respectu entis, quia tunc haberet aliam partem, quae non esset ens. Tertio modo, pars, participati est totum participans, et hoc modo creatura est ens per participationem, quia est pars entis, et haec participatio dicit tur secundum rationem, quia participans est participatum, et sic compositio est mere rationis. Aliis duobus modis, participans et participatum, sunt extrema positiva realiter vel formaliter distincta, et sic dicunt relationem realem in rigore, id est, rei ad rem vel realem formalem, et hoc vult Scotus,sed obscure.
Concedo igitur (a) quod aliqua creatura est simplex, hoc est, non composita ex rebus ; tamen nulla creatura est perfecte simplex, quin aliquo modo sit composita vel componibilis.
Et quomodo composita, declaro sic, quia habet entitatem cum privatione alicujus gradus entitatis: nulla enim creatura habet entitatem secundum totam perfectionem, quae nata est esse entitatis in se, et ideo caret aliqua perfectione, quae est nata competere entitati in se, et ideo privatur, sicut talpa dicitur esse caeca, quia nata est habere visum secundum rationem animalis, non secundum rationem talpae, secundum Philoso phum 5. Metaph. cap. de privatione. Componitur igitur non ex re et re positivis, sed ex re positiva et privatione, id est, ex entitate aliqua quam habet, et ex carentia alicujus gradus perfectionis entitatis, cujus ipsum non est capax, tamen ipsum ens est capax, sicut talpa,secundum se non est nata videre, sed secundum quod animal, nata est videre; nec tamen ista compositio ex positivo et privativo, est in essentia rei, quia privatio non est de essentia alicujus positivi.
Ad istam tertiam (b) sequitur compositio actus et potentiae objectivae, quidquid enim est ens, et, caret aliqua perfectione entis, est simpliciter possibile ; et terminus potentiae simpliciter, cujus terminus non potest esse ens infinitum, quod est necesse esse, est etiam quaelibet creatura componibilis ; quod patet de accidente, quod est componibile cum subjecto. In substantia enim patet tam de forma quam de materia. De substantia etiam per se generabili et corruptibili patet, quod est receptiva accidentis. Nulla igitur substantia esset non receptiva, nisi propter perfectionem sui: sed perfectissima Intelligentia est receptiva accidentis, quia capax est suae intellectionis et volitionis, quae non est substantia sua. Probatio, quia tunc esset formaliter beata se ipsa, cujus oppositum probatum est dist. 2. q.1. tum quia quaelibet Intelligentia potest intelligere infinita, quia omne intelligibile ; ergo si intellectio sua esset sua essentia posset habere essentiam infinitam, quia haberet unam intellectionem infinitorum ; tum quia intellectio sua non dependeret ab aliquo objecto, nisi a quo dependet suum esse, et ita nihil inferius se; nec etiam se posset intelligere in genere proprio, sed tantum in objecto superiore movente, imo nihil posset aliqua Intelligentia intelligere nisi in Deo.
Ad argumentum (e) principale Augustini, concedo quod nulla creatura est vere simplex, quia composita modo praedicto ex positione et privatione, actu et potentia objectiva, et componibilis alii creaturae.
Et per idem patet ad argumenta pro opinione prima. Non enim est actus purus, qui caret aliquo gradu actualitatis, sicut non est lux pura quae caret aliquo gradu lucis, licet cum illa luce impura non misceatur aliqua alia entitas positiva, sed tantum carentia perfectioris gradus lucis.
Ad secundum de participare dico, quod participare est idem quod partem capere ita quod duplicem relationem importat, et partis ad totum, et capientis ad captum. Prima est realis, nec tamen sumitur ibi pars proprie pro eo quod est aliquid rei, sed extensive, prout omne minus dicitur pars majoris ; omne autem finitum tale, est simpliciter minus tale, si aliquod tale est natum esse infinitum ; quaelibet autem perfectio simpliciter nata est esse infinita ; ergo ubicumque est finita, ipsa est minor alia perfectione simili, et ita pars extensive.
Secunda vero relatio, scilicet capientis ad captum,est relatio rationis, sicut inter dans et datum. Tripliciter tamen pars capitur ; aut pars capitur sic : quod totum captum est pars capientis, sicut species participat genus quantum ad partes essentiales generis non subjectivas; aut sic, quod pars capti est pars capientis ; aut tertio modo sic, quod pars capti sit ipsum totum capiens. Primis duobus modis,relatio capientis et capti potest concedi esse realis. Tertio modo non. Iste autem tertius modus est in proposito, quia omnis perfectio limitata, quae tamen non determinatur ex se ad limitationem, quae est pars capta, est ipsa tota limitata; bene autem ibi distingui potest suppositum capiens et natura capta, sed non est sic distinctio realis.