In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Ad secundum sic proceditur, etc. In hac quaestione declaratur ordo accidentium ad quantitatem: supponitur enim quantitatem esse in subjecto, et quaeritur idem de qualitatibus. Prima sententia est, quantitatem tantum esse extra subjectum, et posse esse, non autem qualitates. Haec est Aegidii, et aliquorum discipulorum sancti Thomae, qui individuationem qualitatum reducunt ad quantitatem, seu ad materiam signatam quantitate; unde sicut qualitates nequeunt se ipsis individuari et produci et conservari nihil possit nisi individuum, consequenter tenetur non eas conservari separatim ab omni subjecto.
Secunda sententia, qualitates in Eucharistia esse sine omni subjecto, et tenetur secundum varia principia. Eam tenet Goffredus in littera sig. Secunda opinio, etc. ex eo quod patet nullum accidens posse subjectari in alio accidente per modum subjecti, quidquid sit de ordine inter ipsas formas. Nominales eamdem tenent ex negatione ejus, quoc supponitur, nempe quantitatem distingui realiter a subjecto, aut quantitatem panis manere, cum quodlibet seipso sit quantum, non per aliud.
Tertia sententia est communis, nempe qualitates non esse de facto absque omni subjecto.