IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) Ex isto sequitur secundum declarandum, scilicet quod diligere omnia
, ex charitate non est proprium alicui personae, quia nulla perfectio simpliciter est proprium alicui personae, quia tunc una persona esset simpliciter perfectior alia.
(e) Hoc enim probatur aliter. Hic Doctor specialiter probat quod diligere creaturam non sit proprium alicui personae, quia si alicui personae, esset proprium Spiritus sancti, quia sicut Filio, ex quo producitur per modum intellectus, attribuuntur illa quae per intellectum sunt elicita, vel quasi elicita, ut scientia, sapientia, intellectio, et hujusmodi, attribuuntur, dico, appropriate, sed non sunt propria: ita Spiritui sancto, quia producitur per modum voluntatis, appropriantur pertinentia ad voluntatem, scilicet charitas, amor, dilectio, et hujusmodi. Dicit ergo Doctor quod si diligere creaturam esset proprietas Spiritus sancti, sequeretur vel quod Spiritus sanctus non necessario procederet, vel. quod Deus amaret necessario aliquid aliud a se, quae sunt impossibilia. Quod autem alterum istorum sequatur, patet, quia si diligere creaturam est proprietas Spiritus sancti, et diligere creaturam convenit sibi tantum contingenter, quia non diligit aliud a se necessario, per consequens ista proprietas Spiritus sancti inesset sibi tantum contingenter ; sed hanc proprietatem habet a Patre et Filio per processionem, et sic esset contingenter producta, et per consequens Spiritus sanctus esset contingenter productus, ut patet, quia talis proprietas esset simpliciter idem Spiritui sancto.
Si vero dicatur, quod diligit creaturam necessario, tunc sequitur aliud inconveniens, scilicet quod Deus necessario diligat aliquid aliud a se, quod est simpliciter impossibile, ut patet a Doctore in 1. dist. 8. quaest, vit. Sequitur pari ratione de Verbo, quod non dicat alium respectum distinctum et proprium necessario ad aliquid aliud, quam ad Deum, quia tunc sequeretur vel quod Verbum non produceretur necessario, vel quod Deus intelligeret aliquid aliud a se necessario. Primum patet, quia si intelligere creaturam in esse tamen existentiae, (quod dico, quia bene Deus necessario intelligit omnia in esse possibili, vel in esse objectivo, imo necessario tam in esse possibili, quam cognito, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. q. 4. et dist. 35. 36. 39. et 43. et in 2. dist. 1. q. 1. et specialiter in quodlib. quaest. 14.) esset proprietas Verbi, et contingenter inesset, tunc Verbum haberet illud a Patre contingenter, et per consequens esset genitum contingenter, quod est impossibile. Si autem intelligere omnia in esse existentiae esset proprietas Verbi, et necessario sibi competeret, tunc Deus necessario intelligeret creaturam in esse existentiae, quod tamen est manifeste falsum, quia cognitio creaturae in esse existentiae sequitur actum divinae voluntatis, ita quod voluntas divina prius vult creaturam existere, quam Deus intelligat ipsam existere: et quia Deus vult creaturam existere mere contingenter, ideo cognitio sequens illam volitionem non est simpliciter necessaria, et hoc patet a Doctore in 1. dist. 39. et in Quodlib. quaest. 4 4.
(t) Pro utroque est una ratio, videlicet quod nec Spiritus sanctus, nec Verbum diceret necessario aliquem respectum ad creaturam ; patet, quia si respectus aliquis necessario terminatus ad creaturam (puta respectus intellectionis divinae terminatus ad creaturam in esse existentiae, vel respectus dilectionis divinae terminatus ad creaturam in esse existentiae) esset simpliciter necessarius, tunc creatura in esse existentiae esset simpliciter necessaria ; patet, quia respectus necessario praeexigit existentiam; modo si respectus est necessarius, et existentia erit necessaria.
(g) De Verbo etiam arguitur aliter, etc. Vult dicere Doctor quod si esse declarativum creaturae esset proprietas Verbi, puta quod talis declaratio, esset tantum respectus notitiae ad objectum declaratum, sicut si ego intelligo lapidem, intellectio lapidis est declarativa, sive manifestativa ipsius lapidis, quia per talem intellectionem: declaratur mihi, et manifestatur esse lapidis, et sic respectus notitiae declarantis est tantum respectus rationis, ut patet a Doctore in 1 . dist. 27. quaest, ultima.
Dicit ergo, quod si talis respectus esset proprietas Verbi, aut talis respectus inesset sibi inquantum creatura habet esse in memoria paterna, id est, inquantum ipsa creatura pertinet ad memoriam Patris, sicut dicimus respectus notitiae lapidis, quo lapis declaratur, est a lapide, ut habet esse in memoria ; mea id est, ut lapis est pars memoriae, ita quod memoria accipitur hic pro principio productivo totali notitiae declarativae, et sic notitia declarativa lapidis est a lapide, ut habet esse in memoria. de qua memoria saepe dictum est in 1. dist. 2. parte 2. quaest. 3. et vide quae specialiter exposui in 1. dist. 3. quaest. 7. in princ, quaest. Si ergo iste respectus, qui est notitiae declarativae, puta lapidis, sit proprietas ipsius Verbi, et sit a lapide, ut habet esse in memoria Patris, sive ut est pars memoriae, sequitur quod ipsa notitia declarativa, quae est proprietas Verbi erit expressa a lapide : patet, quia quidquid pertinet ad memoriam foecundam, est productivum notitiae declarativae sui. Modo notitia declarativa objecti dicitur verbum objecti, ut patet a Doctore in 1. dist. 27. et sic creatura, ut in memoria paterna, sive ut pars memoriae, exprimeret verbum sui, id est, quod saltem.partialiter produceret in intellectu divino notitiam sui declarativam; sed hoc est manifeste falsum ; primo, quia nulla creatura habet esse proprie in memoria divin, ut memoria est, quia tunc esset vere productiva notitiae sui in intellectu divino, sicut patet de quocumque objecto pertinente ad memoriam, ut memoria est, imo nulla creatura praecedit notitiam intellectus divini, imo fit actu intelligibilis per actum intellectus divini, ita quod intellectus divinus primo producit creaturam tantum in esse intelligibili, quod est esse secundum quid, quod nullo modo pertinet ad memoriam productivam. Et de hoc vide quae ibi exposui super quaest, prima, dist. prima secundi.
(h) Secundo, quia si creatura haberet esse in memoria paterna, tunc esset ratio movendi intellectum infinitum ad Verbum exprimendum inquantum est ejus, id est, ad notitiam sui declarativam, et ita finitum moveret intellectum infinitum, et sic vilesceret iste intellectus, quia reciperet talem notitiam a creatura. Saltem si per impossibile in memoria divina esset unus lapis, id est, quod esset praesens intellectui divino in ratione objecti actu intelligibilis, tunc ille lapis cum essentia in memoria esset ratio exprimendi, sive producendi Verbum, divinum: patet, quia Verbum divinum producitur de his, quaesiuit in memoria Patris, id est, quae pertinent ad memoriam, ut memoria est, et tunc sequeretur propositum, quod ens finitum esset ratio intelligendi intellectui infinito, id est, esset ratio causandi notitiam sui in intellectu infinito, et non tantum hoc, sed etiam esset ratio producendi notitiam infinitam, quia verbum, quod est notitia infinita, producitur de omnibus objectis relucentibus in memoria Patris, ut memoria est.
(i) Illud etiam quod non est formaliter infinitum, etc. Si enim lapis non est formaliter infinitus, nec similiter lapis, ut est in memoria Patris dicitur formaliter infinitus, nec etiam ut in intelligentia Patris, id est, ut actu intelligitur ab intellectu Patris non est formaliter infinitus ; non videtur probabile quomodo fundaret relationes originis oppositas, nam essentia divina, quae pertinet ad memoriam foecundam Patris, fundat relationes originis oppositas, puta generationem activam et passivam, sive paternitatem et filiationem, ex hoc quod est formaliter infinita, ut probat Doctor in 1. dist. 28. sed si lapis pertineret ad memoriam Patris, necessario fundaret hujusmodi relationes, quod videtur impossibile cum tantum sit ens limitatum, sive in se, sive in memoria Patris, sive in intelligentia.
(k) Videretur etiam sequi, quod essent tot verba, id est, lot notitiae declarativae, quot essent intelligibilia in memoria paterna, et similiter essent distincta illa verba ; patet, quia si ipsa intelligibilia essent in memoria, quodlibet natum esset exprimere verbum sui, sive notitiam sui, quod est inconveniens, quia in Deo est tantum unus actus intelligendi respectu uniuscumque objectii, ut patet in 1. dist. 2. quaest. 1.
(1) Quod si detur alius intellectus prius dicti, scilicet quod respectu notitiae declarativae est proprietas Verbi, inquantum Verbum declarat alia a se, non ut habent esse in memoria Patris, sed ut habent rationem termini, id est, ut sunt termini producti in esse intelligibili, ita quod omnis creatura actu intellectus divini sit producta in esse intelligibili ; et hoc modo non est proprietas Verbi, quia in tali esse producuntur a tota Trinitate, ut subtiliter probat Doctor in 2. dist. 1. quaest. 1.
(m) Qualiter autem concedatur Pater diceie Verbo proprio, de hoc vide literam praesentem, et quae nolat Doctor in 1. dist. 27. quaest, ultim. et dist: 3. q. 2. et similiter in 2. d. 1. quaest: 1. et singularem quaestionem in quodlibelo, quae est octava in ordine.