Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
8. Figurate autem si aliquid tectum retegi volumus, et pulsare ad clausum, invenimus extendisse Deum coelum sicut pellem, ut intelligamus coelum sanctam Scripturam. Hanc auctoritatem primo posuit Deus in Ecclesia sua; inde coepit exsequi caetera: posuit enim coelum, et extendit sicut pellem, et non frustra sicut pellem. Primo istam famam praedicantium extendit sicut pellem: pellis mortalitatem significat: propterea et illi duo homines primi parentes nostri, auctores peccati generis humani, Adam et Eva, cum in paradiso, contempto Dei praecepto, ad suggestionem suasionemque serpentis transgressi essent quod jusserat Deus, facti mortales dimissi sunt de paradiso; ut autem significaretur ipsa mortalitas eorum, induti sunt tunicis pelliceis; de pellibus enim tunicas factas acceperunt (Id. III) : pelles autem detrahi non solent, nisi animalibus mortuis: ergo pellium nomine mortalitas illa figurata est. Quid ergo, hic si divina Scriptura significatur pellis nomine, quomodo Deus de pelle fecit coelum, et extendit coelum sicut pellem? Quia per quos nobis Scriptura praedicata est, mortales fuerunt. Illud quidem Verbum Dei semper idem, semper incommutabile atque indeficiens. Ecce, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Numquid erat, et modo non est? Et est, et semper erit. Si ergo est Verbum Dei Deus apud Deum, lege si potes. Sed quid dicis? quia sursum est, et ideo legere non potes? Ubique est Verbum Dei; pertendit a fine usque ad finem fortiter, et attingit omnia propter suam munditiam (Sap. VIII, 1; et VII, 24) . In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. I, 1, 10) : et cum venit, hic erat. Venit enim in carne, nunquam absens divinitate. Quare ergo legere non poteras? Quia in sapientia Dei non congnovit mundus per sapientiam Deum, ibi constitutus in sapientia Dei; omnia enim ibi, et, ipsa subtracta, nulla sunt; ibi constitutus non poteras cognoscere per sapientiam Deum: ergo necessarium erat quod sequitur, Placuit 1342 Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 21) . Si per stultitiam praedicationis salvi futuri erant credentes, elegit Deus quaedam mortalia, elegit homines mortales et morituros; adhibita lingua mortali exhibuit sonos mortales, adhibita dispensatione mortalium adhibuit instrumenta mortalia, et in eo tibi factum est coelum, ut in re mortali cognosceres Verbum immortale, et fieres tu quoque ejusdem Verbim participatione immortalis. Vixit Moyses, et mortuus est: ait enim illi Deus, Ascende in montem, et morere (Deut. XXXII, 49) . Mortuus est Jeremias, et tot Prophetae mortui sunt; et mortuorum dicta, quia non eorum, sed per eos illius erant, qui extendit coelum, sicut pellem, manent usque ad posteritatem nostram. Ecce Apostolus solutus de hac vita, qui dixit, dissolvi et esse cum Christo, multo magis esse optimum (Philipp. I, 23) , vivit nunc cum Christo, sicut illi Prophetae omnes vivunt cum Christo: sed per quid nobis dispensavit id quod legimus? Per id quod moriturum erat, per os, per linguam, dentes, manus. Omnia ista quibus operatus est Apostolus totum quod legimus, corporis officia sunt, sed jubente anima cui jubebat Deus: propterea extentum est coelum sicut pellis. Nos sub coelo, tanquam sub pelle divinarum Scripturarum legimus modo, cum tenditur. Etenim postea coelum plicabitur ut liber (Isai. XXXIV, 4) . Non frustra, fratres, hic ut pellis, ibi ut liber; figuratum ibi quiddam nobis est. Quod ad divinam Scripturam attinet, extenditur sermo mortuorum: ergo ideo tenditur sicut pellis; et multo magis tenditur, quia illi mortui sunt. Nam post mortem plus innotuerunt Prophetae et Apostoli; non erant tam noti cum viverent: Prophetas vivos sola Judaea habuit, mortuos omnes gentes. Cum enim viverent, nondum erat extenta pellis, nondum erat extentum coelum, ut tegeret orbem terrarum. Extendit ergo coelum sicut pellem.