CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Concedo igitur, quod aliqua creatura est simplex. Et haec est positio Doctoris. Et declarat modum compositionis in qualibet creatura. Et vult in sententia, quod quaelibet creatura quantumcumque perfecta, sit composita ex aliqua entitate positiva, et carentia alicujus gradus entitatis. Et littera stat in hoc, quod nulla creatura habet entitatem secundum totam perfectionem,quae nata est esse entitatis in se, nam entitati non repugnat infinitas intensiva; accipiendo ergo perfectissimam creaturam, patet quod non continet totam perfectionem entitatis, quia sic esset formaliter infinitajergo continet entitatem propriam et carentiam alterius gradus entitatis, qui non repugnat sibi, inquantum talis creatura suprema est ens. Similiter accipio lapidem, entitas propria lapidis est perfecta ut quatuor, et omnis alia perfectio repugnat lapidi inquantum lapis est, non autem repugnat sibi inquantum lapis est ens ; sicut talpae inquantum talpa repugnat videre, non tamen sibi repugnat inquantum animal, ut patet 5. Metaph. cap. de Privatione, text. com. 27.
(b) Ad istam etiam, supple compositionem, sequitur compositio actus et potentiae objectivae, et sic omnis creatura est composita ex propria entitate, et potentia objectiva ejusdem entitatis, supple, quod nulla creatura est necessaria, ut infra patebit quaest, ultima praesentis dist. et ideo omnis creatura est possibilis fieri antequam fiat, tunc illa potentia et actus ejus dicuntur componere ipsam.
Est etiam quaelibet creatura componibilis, quod patet de accidente, quod est componibile cum subjecto. In substantia etiam patet tam de forma quam de materia, quae sunt componibiles ad invicem. De substantia etiam per se generabili et corruptibili, patet quod est receptiva accidentis ; nulla igitur substantia esset non receptiva, nisi propter sui perfectionem, sed perfectissima Intelligentia est receptiva accidentis,quia capax est suae intellectionis et volitionis, quae non est substantia sua. Et quod tales operationes sint accidentia probat dupliciter. Primo, quia tunc esset formaliter beata seipsa, patet, quia si intellectio et volitio Intelligentiae sint formaliter sua substantia ; ergo erit formaliter beati et quidditative in seipsa, quod est falsum. Secundo, quia ex quo potest intelligere infinita, si intellectio sua esset sua essentia, posset habere essentiam infinitam, quia haberet intellectionem infinitorum. Et quomodo hoc concludat, supra patet dist. 2. parte prima, quaest, prima, dist. 3. quaest. 7. Sequitur etiam, quod si intellectio esset sua substantia, tunc non dependeret ab aliquo objecto, nisi a quo dependet suum esse, et ita nihil inferius se, nec etiam se posset intelligere in genere proprio, nam intelligere in genere proprio est, quod objectum saltem partialiter causet cognitionem, ut patebit in 2. dist. 3. quaest. 10. et 11. Et tunc si lapis cognosceretur ab Intelligentia in genere proprio, saltem partialiter posset causare substantiam abstractam a materia, cum sua intellectio sit sua substantia ; et multa alia inconvenientia possent poni, quae brevitatis causa transeo.
(c) Ad argumentum principale. Ad primum, concedo quod nulla creatura est pure simplex, quia saltem est composita aliquo praedictorum modorum.
Et per idem patet ad argumenta pro opinione, etc.
Ad aliud de participare dicit Doctor, quod participare notat duplicem respectum. Unum partis ad totum, alium . capientis ad captum. Primus respectus est realis , alius rationis tantum. Et non capitur pars proprie pro parte reali, realiter distincta ab alio toto, sed capitur hic totum pro infinito, et pars dicitur aliquod finitum vel minus bonum. Deinde dicit quod omnis perfectio simpliciter est nata esse infinita, et ideo quando in creaturis est finita, dicitur esse pars suiipsius ut est in Deo, ubi est infinita, puta sapientia est perfectio simpliciter, et ipsa in Deo est formaliter infinita, et in nobis est formaliter finita ; et ideo sapientia in nobis dicitur pars respectu sapientiae in Deo,quia minus ens sive minus perfecta.Deinde notat quod pars potest capi tripliciter. Primo, ut totum captum sit tantum pars capientis, ut species capit genus, quod est tantum pars speciei. Secundo, quod pars capti sit pars capientis, ut cum aliquod monstrum habet duo capita et duas animas, et tamen reliquum corpus est tantum unum ; ibi quodlibet dicitur capere corpus alterius, quod est solum pars utriusque.Tertio,quod pars capti sit totum capiens, ut finita perfectio hominis est totus homo capiens, et tamen est tantum pars infinitae perfectionis Dei captae, id est, minor perfectio habita a Deo perfectiore vel infinito. Primis duobus modis potest concedi relatio realis. Tertio vero modo non. Ex his patet, quod tantum tertio modo debet intelligi S. Thomas de participatione.
Circa aliqua dicta Doctoris in ista materia occurrunt aliquae difficultates. Primo circa hoc quod dicit, quod omnis creatura est saltem composita ex aliqua entitate et carentia alterius entitatis sibi non repugnantis inquantum ens. Ex hoc videtur sequi, quod paternitas in divinis sit hoc modo composita, patet, quia dicit aliquam entitatem et carentiam alterius entitatis inquantum ipsa est ens.
Sequitur etiam, quod essentia divina sic sit composita, quia etsi dicat entitatem infinitam formaliter, tamen inquantum ens non repugnat sibi formaliter entitas lapidis, et tamen caret ea ; ergo est composita ex entitate et carentia alterius entitatis, quod tamen est falsum dicere.
Respondeo ad primum dubium praemittendo aliqua. Primo, quod paternitas, quae est ratio subsistendi personae Patris, ex sua ratione formali et quidditativa (si tamen dicat quidditatem) ita est ex se formaliter talis entitas, quod nullam perfectionem, nec imperfectionem dicit, etiam circumscripto omni eo quod non est de ratione formali ipsius ; et hoc patere potest ex multis dictis Scoti in diversis locis, maxime infra dist. 13. ubi vult quod productiones in divinis seipsis distinguantur, et in 2. quaest. Quodlib. ubi expresse vult quod paternitas sive generatio activa est talis entitatis, quod si ipsa eadem, quae nunc est per impossibile non esset, nulla alia paternitas vel generatio activa esset. Et expresse vult quod hujusmodi relationes nullam perfectionem includant ex sua ratione formali, ut supra patuit dist. 7. contra opinionem Henrici, et infra patebit dist. 13. et 26. et 28. et in Quodlib. quaest. 3. et 5. et alibi.
Secundo praemitto, quod quando Scotus dicit, quod omnis creatura est composita ex realitate positiva et carentia alterius entitatis, etc. non intelligit de perfectione, qua unum dicitur esse perfectum, ex hoc quod est idem realiter alicui entitati dicenti perfectionem ; sed intelligit, quod accepto ente aliquo in sua formalitate, quod dicat aliquam entitatem positivam et carentiam alicujus perfectionis, quae perfectio nata esset esse gradus intrinsecus, et hoc inquantum ens. Exemplum : Homini inest carentia perfectionis infinitae, quae perfectio non repugnat enti, quia tunc cuilibet enti repugnaret.
Tertio praemitto, quod perfectio entitativa, sive quae est gradus intrinsecus entis, tantum competit enti quanto, scilicet enti dicenti perfectionem aliquam, et non enti non quanto, id est, non dicenti perfectionem.
Quarto praemitto, quod hujusmodi compositio, scilicet ex entitate et carentia,etc. quod res sic composita includat entitatem quantam et carentiam ulterioris entitatis quantae. Exemplum : Homo dicit ex sua entitate aliquam entitatem quantam, cui entitati non repugnat ulterior perfectio ut perfectio Angeli, et hoc inquantum ens ; oportet ergo quod in se sit ens quantum, cui non ut tali enti, sed ut enti absolute nata est inesse ulterior perfectio, qua ut tale ens caret ; ut homo inquantum homo caret perfectione Angeli,quae repugnat homini inquantum homo, tamen inquantum ens non caret tali perfectione, id est, non repugnat sibi talis perfectio Angeli; quia ergo homo ut homo, est ens quantum, et ut sic,caret perfectione, puta Angeli, quae perfectio sibi non repugnat, et hoc inquantum ens dicitur esse componi, scilicet ex ente quanto et carentia ulterioris perfectionis, qua est ens perfectibile.
Et si dicatur, quod ex hoc videtur sequi quod talpa, quae inquantum animal nata est habere visum, quod etiam inquantum talpa videtur aliqualiter apta habere visionem.
Dico quod est simile quantum ad hoc, quod sicut non repugnat talpae inquantum animal, habere visionem, et repugnat sibi inquantum talpa, sic cuilibet creaturae inquantum ens, non repugnat sibi etiam perfectio infinita, cui tamen repugnat inquantum talis vel talis creatura. Sed non est simile quantum ad hoc, quod creatura composita ex ente et carentia, etc. sit in se ens quantum, etc. Et ideo Doctor limitate loquitur, quod omnis creatura sit sic composita; nam omnis creatura, quae est per se terminus creationis, est ens quantum, et hoc loquendo de creatura, sive proprie sive generaliter, ut patet in tertio.
Ex his apparet responsio ad primum dubium. Dico enim quod paternitas divina non est sic composita, quia in se non est ens quantum: licet enim inquantum ens absolute non repugnet infinitas, ut gradus sibi intrinsecus, et ut paternitas careat tali infinitate, tamen non dicitur componi ex ente et tali carentia, cum paternitas ( ut dixi) non dicat entitatem positivam quantam.
Dico etiam,quod dictum Scoti potest sic exponi, videlicet, quod omne ens est compositum, quod includit aliquam entitatem positivam et carentiam ulterioris perfectionis, quod hoc est verum, si entitas illa positiva non sit in se infinita, nec alteri entitati formaliter infinitae idem realiter. In proposito, paternitas et omnis relatio divina, quamvis non dicat entitatem formaliter infinitam, dicit tamen entitatem realiter infinitam, quia est realiter essentia divina, (ut omnes concedunt) et sic etiam inquantum ens, non est capax ulterioris perfectionis, quia infinitum non potest intelligi excedi. Et sic sequitur quod non sit composita illa ulteriori compositione, scilicet actus et potentiae objectivae ; quidquid enim est ens et caret aliqua perfectione entis, et hoc formaliter vel realiter, est simpliciter possibile, et terminus potentiae simpliciter, cujus terminus non potest esse ens infinitum quod est necesse esse. Illud ergo quod est realiter vel formaliter infinitum, nullo modo est compositum.
- Ad secundum dubium patet solutio ex supra dictis, licet enim essentia divina careat formaliter et realiter perfectione lapidis, quia non est nec formaliter, nec realiter lapis, non tamen caret aliqua perfectione entis ut ens, patet, quia ipsa formaliter et realiter est infinita. et ideo non caret aliqua perfectione, qua ulterius possit perfici, etiam in plautum ipsa est ens, quia infinitum intensive non potest ulterius perfici. Imo eminenter includit totam perfectionem lapidis, et cujuscumque entis liniti et limitati.
Tertio dubitatur in hoc quod dicit, quod omne eas carens aliqua perfectione entis, est simpliciter possibile, et terminus potentiae simpliciter, quia multa sunt entia, quae carent aliqua perfectione entis, et tamen non sunt objectum potentiae simpliciter et possibilia ; patet,quia relatio creaturae ad Deum caret aliqua perfectione entis,et tamen non est objectum potentiae productivae, patet, quia nullam per se terminat productionem, cum in Ad aliquid non sit motus, ut patet 4. Phys. text. 5. com. 10.
Dico quod Scotus intelligit, quod omne tale, vel est per se objectum potentiae causative sive per se terminus alicujus productionis, vel de necessitate concomitatur ad aliquid,quod est per se terminus, etc. Et sic dico, quod licet relatio creaturae ad Deum non possit esse per se terminus alicujus productionis, de necessitate tamen concomitatur suum fundamentum, quod vere creatur et quod est vere objectum potentiae simpliciter. Et sicut dixi de relatione creaturae ad Deum, sic dico de quocumque alio quod est in creaturis.
Videtur etiam quod carens aliquo gradu entis, etc. non sit simpliciter possibile. Tum quia ideae in mente divina sunt hujusmodi, et tamen. non sunt possibile, nec etiam respectu alicujus possibilis, ut infra patebit dist. 35. et 36. Tum quia etiam omnia, quae producuntur ab actu intellectus divini (loquendo de productione ad extra, et ut producuntur ante omnem actum voluntatis divinae ad extra ) sunt necessaria, et nullo modo possibilia, ut supra patuit dist. 3. q. 4.
Dico, quod Sotus tantum intelligit de entibus, quoad esse existentiae, non autem quoad esse secundum quid, et talia sunt ideae, cum tantum sint objecta secundaria intellectus divini, habentia tantum esse cognitum, ut infra patebit a Doctore distinct. 33. et dist. 39. et alibi saepe, etc.