First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
480 ALBINGANENSIS
Deo apud quem non est impossibile omne verbum, in iisdem id affirmatur, perinde est ac foecundam e sterili efficere, Gen. XXX, 22 etc. »
« Idem etiam confirmatur praxi adeoque doctrina Eccle- siae. Ipsa enim in iudiciis de impotentia ea tantum indicia inquirere consuevit, quae pertinent ad externum vaginae foramen, cuiusmodi sunt eius latitudo, amissio hymenis, carunculae myrtiformes. Numquam autem auditum est eam- dem iussisse, ut ostium quoque, uteri sive digito, sive spe- cillo aliquo tentaretur; quod tamen fieri debuisset, si uteri obstructio matrimonium irritaret. Adiiciam aliquid amplius: saltem usque ad Vallisnerii aetatem, qui sub initio elapsi saeculi floruit, inauditum fuisse aliquem eiusmodi causa iu- dicium de matrimonio dirimendo movisse : quandoquidem ille inter eas causas sterilitatis hanc recenset, quae ad sua usque tempora aut incognita aut neglecta fuerat. Istoria della Ge- nerazione dell'uomo p. 3 c. 4 n. 33. Adeo nimirum com- munis populi sensus cum iudiciis ac doctrina ecclesiae, cum sacrarum literarum testimoniis, cum opinionibus Doctorum, cumque intrinseca rei ratione apprime consonat ».
His praeterea addi posset quod si ad essentiam actus coeundi requireretur transmissio seminis virilis in uterum, impossibilis evaderet vera copula carnalis et idcirco matri- monii consummatio cum ea muliere quae ventrem gerit. Siquidem apud antiquos et recentiores medicos pariter vul- gatum est os uteri in praegnantibus, saltem prioribus men- sibus post foetus conceptionem, impermeabili ter claudi, adeo ut relate ad congressum cum viro nulla differentia videatur adesse inter huiusmodi occlusionem et illam quae ex naturali vitio profluit. Iamvero haud facile admitti poterit mulieres grávidas inhabiles esse ad carnalem copulam, quippe quod exinde sequi videretur illas per nefas marito commisceri, aliaque fluerent, quibus theologorum doctrina hac in re vel penitus subvertentur. Unde concludendum apparet cum cl. Eschbach op. cit. disp. 1, cap. S, art. 1, copulam con- iugalem , qua coniuges una caro fiunt eam esse per quam