First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
ALBINGA NENSIS 481
semen virile in vaginam muliebrem ingreditur, et idcirco tamquam minus accuratas aut saltem dubias habendas esse impotentiae definitiones, quibus plures utuntur, eam dicentes esse inhabilitatem ad copulam per se aptam ad generatio- nem, vel ad copulam perfectam etc.
Post ea quae hucusque exposui iam in propatulo est quid sentiam quoad matrimonium Francisci cum Anna. Dato etiam quod, eo quia medici Fontana et Moraglia uteri exi- stentiam in corpore Annae non perceperunt, illius absentia in probatis dicenda esset, non tamen hinc sequeretur pro- batio impotentiae coeundi, sed tantum impotentiae generandi, quae cum sterilitate confunditur et matrimonium dirimere nullatenus valet. Idipsum tenendum videtur iuxta superius disputata, de altero vitio, nempe de ostii uteri occlusione. Hac enim haud obstante, si immissio seminis virilis intra vas debitum seu vaginam mulieris locum habuit, coniugalis copula perfecta fuit et commixtio carnis evenit. Nec me ni- mium movet duorum medicorum sententia, qui uno ore ob praefatum vitium Annam ad generandum simul et ad coeun- dum impotem renunciarunt. Praeter quam quod enim in casu non agitur de peritis, qui stricte in sensu iuris potius ad iudicandum quam ad testificandum assumpti dici possint, perpendendum est, eos opinionem suam pandidisse iuxta sen- sum legis civilis et praxim laicorum tribunalium, proindeque eorum verba quoad relationem factorum non vero quoad iu- dicium esse attendenda. Perspectum est enim civilem pote- statem, cum de re ad solam Ecclesiam spectante impio ausu legem ferre praesumpsit, absque ulla distinctione et nimis generice decrevisse : « I/ impotenza manifesta e perpetua, quando sia anteriore al matrimonio , può essere proposta come causa di nullità dall'altro coniuge ». Cod. civ. it. art. 107. Quando autem in singulis casibus haec manifesta impotentia verificetur iudicandum est a tribunalibus, quorum sententias hac in re minime uniformes fuisse nemo est qui ignoret. Certe vero saepe saepius a iuris canonici praescri- ptionibus absonae sunt. Sufficiat referre casum mulieris cui
Acta, Tom. XXVIII, fase. GO C XXXII. 31