IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Impugnat dictam sententiam, tenentem solam quantitatem posse esse sine subjecto.
Primo, quia qualitas stat sine substantia, a qua essentialius dependet ; ergo sine quantitate stare potest. Secundo, qualitas est perfectior quantitate ; ergo non minus ei repugnat esse per se. Antecedens probat quintupliciter per optimam doctrinam ; ita communis, Durand. hic q. 1. Gapr. q. 1. Solo d. 10. q. 2. a. 2. Oceham 4. q. 7. Gabr. lect. 44. Ferrar. 4. contra Gent. cap. 65.
Contra (c) opinionem etiam istam primam, quantum ad conclusionem ejus, primo arguitur sic : Dependentia ad primum est essentialior quam ad aliquod posterius, loquendo de absolutis dependentibus et terminantibus dependentias: qualitas est forma absoluta, sicut quantitas ; ergo essentialius dependet qualitas a substantia quam a quantitate. Si ergo potest esse qualitas sine dependentia actuali ad substantiam, poterit esse sine dependentia actuali ad quantitatem.
Item, absoluto et perfectiori non magis repugnat per se esse quam absoluto et imperfectiori: qualitas est forma absoluta etiam secundum eos, et perfectior quam quantitas , ergo, etc. Probatio minoris quantum ad secundam partem, primo, quia qualitas est per se principium agendi actionem realem, patet, et ipsi concedunt: quantitas non, quia nulla actio realis, ut hic loquimur, convenit quantitati.
Secundo, quia secundum ordinem substantiarum attenditur ordo qualitatum, substantiis enim nobilioribus correspondent qualitates nobiliores: non autem sic correspondet ordo quantitatum, non enim semper nobilior substantia est major in quantitate ; maxima enim corpora in genere corruptibilium sunt elementa, et tamen sunt imperfectissima: illud autem videtur perfectius, quod proportionaliter correspondet in sua perfectione perfectiori.
Tertio, quia qualitates substantiae perfectae consequuntur fines suos; vel enim actus beatificus est qualitas, de quo tactum est primo libro distinct. tertia; vel si non, saltem secundum communem opinionem ad Beatitudinem requiruntur aliquae formae supernaturales, vel aliqua forma, quae est qualitas; quantitas autem nullo modo est substantiae principium attingendi finem suum.
Quarto, quia quantitas sequitur compositum ratione materiae, qualitas autem ratione formae; forma autem est simpliciter perfectior materia, sept. Metaph. cap. 2. Et istud ultimum forte est ratio primi, secundi et tertii medii. Propter hoc enim ordo qualitatum correspondet secundum perfectionem ordini substantiarum secundum perfectionem ; et propter hoc qualitas est principium actionis realis, et etiam ipsi substantiae principium attingendi finem suum.
Quinto, quia quod magis convenit cum perfectione simpliciter, est simpliciter porfectius; qualitas autem, utpote sapientia, magis convenit cum perfectione simpliciter, et similiter intelligere et velle, quam aliqua quantitas, vel quia una est ratio formalis sapientiae divinae et sapientiae creatae, quae est qualitas secundum unam opinionem tactam primo lib. distinct.
octava; vel si non, saltem quantum ad omnem propinquitatem in analogia, major est propinquitas sapientiae creatae ad sapientiam divinam, quam alicujus quantitatis ad Deum, vel aliquid ejus. Unde sicut possibile est perfectionem simpliciter esse in creatura, scilicet cum limitatione, qualitas, quae est sapientia, est perfectio simpliciter habentis eam ; nulla autem quantitas est perfectio simpliciter, nec etiam sicut possibile est creaturam habere perfectionem simpliciter.
Contra istam rationem instatur sic, quia quod est propinquius perfectiori,.est simpliciter perfectius: , quantitas est simpliciter propinquior substantiae quam qualitas ; substantia autem est perfectissimum entium; ergo quantitas est perfectior qualitate. Respondeo, si in primo perfecto concurrunt simul multae perfectiones, qualitercumque multae, non curo, modo aliquid forte potest esse sibi propinquius secundum unam perfectionem, et non secundum aliam, utpote Deus est, simpliciter necesse est, et haec necessitas est in ipso perfectio simpliciter: quanto ergo aliquid est magis necessarium, tanto erit propinquius Deo, et sic caelum est Deo propinquius quocumque corruptibili. Praeter hoc autem Deus est natura intellectualis simpliciter perfecta. Huic secundum hoc magis appropinquat creatura mere intellectualis, licet finita, cujusmodi est natura Angelica ; post hanc natura intellectus nostri, licet non mere intellectualis et finita ; post hanc natura sensitiva, quae magis appropinquat intellectuali quam non sensitiva ; in hoc ergo ordine propinquius est Deo musca quam coelum. Posset ergo inferri ex primo ordine, quod coelum est propinquius Deo, et per consequens perfectius musca: ex secundo autem ordine, quod musca est perfectior coelo; et ita opposita.
Dico ergo, quod quandocumque in primo concurrunt perfectiones qualitercumque distinctae vel disparatae, illud est simpliciter perfectius, quod est sibi propinquius secundu millud, quod trahet rationem perfectioris: sicut secundum Philosophum 3. Topic. non sequitur simiam esse meliorem equo, licet sit similior homini, quia non est homini similior in conditionibus nobilioribus simpliciter: conditio autem nobilior simpliciter in primo est intellectualitas quam necessitas essendi, eo modo intelligendo magis, quo est ibi distinctio: et ideo homo est simpliciter nobilior coelo. Nec mireris tamen ordinem diversum assignari ad primum, secundum diversas perfectiones, quia quaelibet perfectio potest esse principium unius hierarchiae naturalis, vel secundum Philosophos unius catenae aureae; et ita secundum diversas perfectiones simpliciter in primo participatas, ordinate a diversis possunt attendi diversae catenae aureae.
Ad propositum dico, quod in substantia, ut est primum entium, est duplex ordo prioritatis: unus in substando aliis, quod includit recipere alia, et perfici ab eis ; alius actualitatis intensivae, et secunda perfectio est simpliciter major quam prima, quia prima convenit potentiali, vel saltem requirit illud cui convenit esse potentiale. Quantitas autem propinquior est substantiae secundum primam rationem, quia immediatior secundum rationem receptivi; qualitas autem secundum aliam: ipsa enim est principium agendi, non sic quantitas, et secundum hoc apparet minor actualitas ejus.