In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(c) Contra opinionem etiam ,istam, etc. Impugnat istam sententiam, quantum ad conclusionem seu assertionem ejus. Rationes sunt clarae, et concludentes reducuntur ad hoc : qualitas conservatur seorsim a substantia, ad quam magis et per se dependet, quam a quantitate: ergo potest a fortiori qualitas separata a quantitate, vel produci, vel conservari divina virtute.
Conclusionem autem Doctoris, et sententiam sequuntur non solum ejus scholae discipuli, sed etiam Durandus quaest. 1. ad 2. hac distinct. et Capreolus ibidem, Ferraviensis 4. contra Gentes, cap. 65 Sotus in 4. dist. 10. quaest. 2. art. 2. Nominales omnes ex praescripta sententia, Suarez disp. 56.sect. 3. Vasquez 194. cap. 3. et communis modernorum.
Probat etiam Doctor conclusionem ex majori perfectione qualitatis supra quantitatem, quia haec sequitur formam, et imitatur perfectionem substantiae, quae est penes formam, quantitas perfectionem, quae est secundum materiam, quae minor est, qualitas est principium agendi, perfectiorem substantiam, sequitur perfectior qualitas secundum speciem, non ita quantitas ; et qualitas conjungit substantiam sui perfectissimo et ultimo fini, disponit etiam ad productionem et conservationem ejus.
Et postea subdit egregie quomodo hierarchia naturalis secundum Patres et Dionysium, aut catena aurea, quod idem est secundum Philosophos, id est, series perfectionum in rebus, ut participantur a primo ente secundum diversos gradus perfectionis, et accessum et recessum ordinari debeat. Unde in substantia, quae est simpliciter ens respective ad creaturas, est duplex ordo prioritatis ; primus in substando accidentibus; secundus in actualilate, ut excludit potentialitatem. Hic autem ordo est perfectior, et secundum hunc ordinem qualitas imitatur substantiam, et in eam reducitur, quantitas secundum priorem ordinem.