First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
ALBINGANENSIS 483
mulieribus reperitur, aliquanto brevior sit. Quid ergo? Va- ginae longitudo talis ne est ut coitum seu copulationem in sensu iuris canonici perfici sinat? Fateor me imparem esse salebrosae huic quaestioni enodandae. Eo vel magis quod nonnulla desunt quae scitu necessaria viderentur. Sic, exem- pli gratia, haud constat adamussim quantum se interius pro- tendat vagina Annae, scilicet ad 4cm, ut retulit doctor Fon- tana vel ad 6cm ut ait doctor Moraglia, nec in comperto est num, attenta dilatatione, cui sub influxu veneris subiiciuntur partes illae genitales contractionibus obnoxiae, proportio adsit inter eam et mentulam viri, cuius corpus exploratum non fuit, ita ut locum habere possit membrorum insertio, quae ad matrimonii consummationem sufficiat. His positis, quoad haec exquirendum putarem votum periti super rela- tionibus medicorum Fontana et Moraglia aliisque si obtineri poterunt, ceu S. C. C. decrevit in praedicta Salernitana, in Verulana 24 Ianuarii 1871 ac in aliis pluribus.
Quod ad me attinet haec animadvertere satis sit. Ex una parte recolendum est, mulierem saltem post aliquod tempus, in carnali actu explendo aliquid fuisse expertam, ex quo deduxit, rem uxoriam haud rite perfici, hancque causam fuisse ob quam illa prima vice ad medicum Fontana se con- tulit. Pariter pensanda venit sententia tribunalis civilis et opinio medicorum, qaae licet decretoria pro nobis haud sint, nihilominus dubium circa possibilitatem actus coniugalis in- generant, et res eo adduxerunt, ut miserrima evaserit con- iugum conditio. Ex altera vero parte diffiteri nequit plura etiam esse quae iuxta superius expositam doctrinam, in casu matrimonii consummationem suadeant. Siquidem certum est ex medicorum relatione exteriores genitalium mulieris partes nullam exhibere deformitatem, hymenem non amplius exi- stere, vaginam autem quantumvis brevem, esse perviam ita ut semen viri recipere possit. Accedit quod Franciscus per annum fere antequam mulier ad medicum primum accederet, maritale opus saepe saepius explevit putavitque, ut ipse ait, « che le cose andassero », ac postea per aliud triennium a