Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
16. Quid est autem in Ecclesia figurate? Quomodo accipimus, Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem? Spiritus spirituales dicit. Bene facit angelos suos spirituales, id est nuntios verbi sui. Spiritualis enim omnia judicat; ipse autem a nemine dijudicatur (I Cor. II, 15) . Vide spiritualem factum angelum Dei. Non potui, inquit, vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (Id. III, 1) . De spirituali quadam affectione missus est ad carnales, tanquam angelus de coelo ad terram. Quomodo dicit, et ministros suos ignem flagrantem, nisi quomodo dicit, Spiritu ferventes (Rom. XII, 11) ? Sic enim fervens spiritu, ignis ardens est omnis minister Dei. Nonne ardebat Stephanus? Quo igne ardebat? et quis ille ignis erat, quando lapidabatur, et pro eis a quibus lapidabatur rogabat (Act. VII, 59) ? Cum audis, Ignis est minister Dei; incensurum illum putas? Incendat licet, sed fenum tuum; id est, carnalia omnia desideria tua urat minister Dei, praedicans verbum Dei. Audi illum: Sic nos existimet homo, quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei (I Cor. IV, 1) . Quomodo autem ardebat, cum diceret: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11) ? Ardebat et flagrabat charitate, et ibat in eos, ut incenderet. Hunc ignem se missurum Dominus in terram dicebat, cum ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49) . Quomodo gladium (Matth. X, 34) , sic ignem. Gladius dividit affectum carnalem, ignis absumit. Totum in verbo Dei intellige, totum in spiritu Dei cognosce. Incipe fervere charitate per verbum quod audis, et vide quid in te fecerit ignis minister Dei. Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem.