IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Probat Doctor,contra D.Thom. late ratione, auctoritate et ex principiis ipsius. D. Thom. substantiam esse immediate activam tam accidentis, quam substantiae, et hoc, etiamsi admittatur gratis accidens attingere productionem substantiae ; ita fere omnes, exceptis rigidis Thomistis.
Et si contra hoc arguitur, quod aliqua forma immediate attingit terminum generationis: sed forma substantialis non, quia non est principium agendi immediate, sed mediate; concedo primam propositionem, sed secunda falsa est, quia nihil est instrumentum alicujus causae, nisi superioris causae in genere causae efficientis: ergo si accidens conjunctum per eos est instrumentum substantiae, substantia erit superius agens: sed superius agens prius naturaliter agit, et si est naturale agens, agit quidquid, vel quantum potest; ergo substantia in illo priori, in eodem tamen instanti temporis, in quo agit ut superius agens, et accidens agit ut instrumentum ejus, substantia producet terminum, quem poterit producere: sed potest producere totam substantiam, quia perfectio substantiae productae non excedit perfectionem substantiae agentis ; ergo in secundo instanti naturae accidens agens non producit substantiam, vel eadem bis producetur.
Item omnis potentia mere passiva est contradictionis, 9. Metaph. subjectum autem non est in potentia contradictionis ad propriam passionem: ergo habet aliquam causalitatem respectu ejus, aliam a causalitate materiae, non nisi causae efficientis, quia non formalis, patet, de fine autem non est sermo hic, et videtur quod oportet eos istud concedere secundum dicta sua. Dicunt enim potentias fluere ab essentia animae, et hic dicunt, quod accidens habet virtutem instrumentalem, quia causatur a principiis essentialibus substantiae, ista non possunt intelligi tantummodo passive pro subjecto receptivo.
Item, si accidens producitur, et per aliquod principium productivum immediatum per te, quod est accidens, non loquendo de infinitate accidentali in generabilibus et generatis in eadem specie, de qua loquuntur Philosophi, quaero ordinem essentialem in istis accidentibus. Ubicumque enim est ordo accidentalis in generabilibus, oportet dare extra totum illum ordinem aliquam causam essentialiter perfectiorem; ergo respectu accidentium singularium in specie caloris, da mihi causam proximam essentialiter ordinatam ad totam istam speciem ( et eodem modo arguam de individuis illius speciei), et non est procedere in infinitum in ordine essentiali: ergo stabitur ad aliquam speciem accidentis, quae erit causata, et non ab alio accidente, sed immediate a substantia, et per consequens substantia habebit rationem principii activi immediate respectu accidentis.
Hoc confirmatur per Philoso phum 7. Metaph. cap. 9. in fine, ubi dicit, quod proprium substantioe ex his accipere est, quia necesse est praeexistere i aliquam alteram substantiam actu existentem, quae facit ut sit animal, si sit animal, quale vero, et quantum non necessarium nisi potestate solum. Vult ergo quod ad hoc, quod substantia fiat, est necesse aliam substantiam praeexistere, quae producat; sed ad hoc, quod quantum et quale producatur, non oportet aliquod quantum vel quale praeexistere, nisi potentia tantum: ergo aliquid quod non est actu quantum, nec quale, potest esse principium productivum immediatum quanti et qualis.
Item 4. Meteor. dicitur : Singulum est id quod est, dum potest in propriam operationem. Et simile habetur a Damasceno cap. 60. Et licet istae auctoritates habeant instantiam de entibus imperfectis, tamen videtur valde inconveniens, quod ens perfectissimum secundum genus inter creata, careat actione, ita quod forma ejus non possit esse principium immediatum et proximum productivum alicujus actionis.
Ex hoc arguitur secundum unum principium istorum, quia illa forma est principium agendi, in qua generans et genitum assimilantur: sed generatum principaliter assimilatur generanti in forma substantiali, secundum quid autem sibi assimilatur in accidentibus.
Nec potest evadi dicendo, quod ista concludant formam substantialem esse principium agendi, sed remotum, tam respectu substantiae quam respectu accidentis, de quibus procedunt rationes; hoc non sufficit, quia nullus negat in Deo esse aliquam formam, quae sit principium proximum agendi, non quod sine causis intermediis agat, sed quod in suo ordine causandi per nihil medium ultra formam suam agit. Ita esto in proposito, quod tamen improbatum est, quod accidens habeat quamdam actionem ad substantiam posteriorem actione substantiae; substantia tamen per suam propriam formam erit principium actionis sibi propriae in suo ordine agendi.