IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(n) Secunda ratio, quae procedit ex libertate voluntatis, ducitur sic ad oppositum, quia habens actionem in sua potestate, magis indiget disponi per virtutem ad recte et laudabiliter agendum, quam non habens ; sed voluntas est libera in omni sua actione, et non sensus, ergo magis indiget habitu virtutis ad recte agendum quam sensus. Videtur etiam mirabile quod illud propter quod homo laudatur in operando, sit praecise in appetitu sensitivo, qui est communis homini et brutis. Nec valet hic arguere, quod naturale agens determinatur ad agendum : igitur et voluntas, cum non sit primo modo activa naturaliter, nam a puris agentibus naturalibus omnes removet habitus, quia ex se sunt summe inclinati, tamen in intellectu, qui magis naturaliter agit quam voluntas, non negatur habitus, quia non est ex se summe determinatus vel inclinatus : nec ista indeterminatio, scilicet ad agendum et non agendum, est ex imperfectione activi, sed ex illuminatione, quae est perfectio activi.
(o) Illa etiam probatio, quae ibi additur, scilicet quod virtus inclinat per modum naturae, quod est contra modum voluntatis, concluderet charitatem et spem non esse in voluntate, quod est falsum ; nam charitas etiam inclinat per modum naturae, ut patet per Doctorem in primo, dist. 17. et hoc idem dicendum est de omni habitu tam acquisito quam infuso.
(p) Ad primam probationem dicit, quod licet voluntas ex sua libertate posset se determinare ad agendum, tamen ex ratione sua, sive ex frequentatis actibus est receptiva alicujus habilitatis derelictae, inclinantis ad similem actionem ; illa enim determinatio ad agendum non est per formam naturalem, qualis est in igne ad operandum, quae sic est determinata ad unum oppositum, quod nullo modo potest in alio contradictorio, sed talis determinatio voluntatis est ex libera actione, quae procedit a potentia indeterminata, scilicet a voluntate, quae ex se potest in opposita contradictoria: et de hoc vide quae prolixe dicit Doctor in 1. dist. 39.
(q) Ad secundam probationem patet ex dictis, etc. habitus autem si est causa substantiae actus (hoc dicit propter opinionem Goffredi quodl. 9. quaest. 4. qui vult quod actus secundum substantiam sit per potentiam, sed intensio actus ab habitu, quae opinio improbatur a Doctore in primo, dist. 17. de hoc etiam dicit, quia secundum aliquos habitus nullo modo est causa actus, licet hoc non teneat Doctor, ut patet ubi supra) est causa tantum secunda respectu voluntatis ; et quomodo causa secunda, vide in primo, dist. 17. et quae ibi exposui.