Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum detur in Deo distinctio perfectionum essentialium aliquo modo praecedens omnem actum intellectus ?
Alensis 1. p. q 48. m. 3. Richardus 1. d. 2. art. 1. q. 2. et 3. D. Thom. 1. p. q. 28. art. 2. et quaest. 7. de verit et hic d. 2. quaest. 1. art 3. Henr. quodlib. 5. q. 1 . et quodlib 13. q 1. Mayroti. d. 9. q. 7 Baccon. d. 2. q. 1. Marsil 1. q. 12. art. 3. Duranti. 1. d. 2. quaest. 2. Gregor. Arim. hic q. 1 . Capreol. quaest, i. art. 1. Antonius Sirectus et Formulistae. quaest, de distinctione et identitate. Go???d. quodlib. 7. q. 1. Suarcz 1. p. tract. 1 . lib. 1 . c. 10. Va?quez I. p. d. 116. et 120. ''qui friuolis rationibus mo'us putat sent. Doct. Subtilis parum aut. nihil differre a sent. Gilberti damnata, modestia desideratur in ejus censuris.''
Quarto quaero, utrum cum simplicitate Dei possit stare aliquo modo distinctio perfectionum essentialium, praecedens aliquo modo omnem actum intellectus? Arguo quod non. Augustinus 15. de
Trinit. c. 5. Non sicut in creatura sapientia et justitia sunt duae qualitates, ita in Deo, sed quae justitia ipsa est et boni tas. Ex hoc arguo, praedicatio in abstractis non est vera nisi sit per se primo modo ; ergo ista: sapientia est veritas, est per se primo modo, et ita nullo modo est distinctio inter subjectum et praedicatum; sed subjectum per se includit praedicatum, quia hoc pertinet ad per se primo modo, ergo, etc.
Contra, Damascenus lio. 1. e.4. Si justum, si bonum, si quid tale dixeris, non naturam dicis Dei, sed quae circa naturam; dicis autem aliquid quod praecedit omnem actum intellectus, ergo ante opus et actum intellectus, est aliquid in Deo, quod non est formaliter natura.