In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(c) Contra istas conclusiones, etc. Movet duo dubia. Primum dubium est, seu objectio, quod qualitas agit uniformiter, et una eademque actione in specie; alias ageret per electionem. 2. ex Comment. ubi unum est principium, una est actio. Respondet passiva non esse receptiva ejusdem actionis ex 2. de Anima textu 71. et 121. quando agens esset illimitatum ad illas actiones, quae sunt disparatae, agere per electionem non esse, posse agere ad diversa, sed ad contradictoria. Ex bis patet ad Commentatorem, qui debet exponi.
Secundum dubium, seu objectio est,
quia si accidentia separata habent omnem actionem, aut habere possint, quam habuerunt conjuncta, sequitur quod possunt agere ad corruptionem ; sed tunc forma corrupta non desinet in nihil, quia sic esset annihilatio, quae nequit esse a causa creata, neque illa corruptio erit in accidentia separata, quia creatura nequit etiam separare accidens a subjecto, neque etiam esset in materiam nudam, quia nihil potest corrumpere formam in subjecto, nisi producendo incompatibilem praeter solum Deum, quia forma in conservari non dependet, nisi a Deo et subjecto.