IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad secundum positum num. 15. docet prudentiam esse regulam et mensuram moralium virtutum ; simpliciter tamen morales sunt perfectiores. Ad tertium ibi positum admittit in partibus corporis, ut in manu citharaedi, habitum, et idem est de brutis. Experientia hoc docet, constat enim ex frequentibus actibus corporis acquiri facilitatem et habilitatem in manu citharaedi et pictoris, et in pedibus tripudiantium. Nec valet dicere, quod hoc proveniat ex remotione impedimenti, quia sic negare posses omnem habitum. Haec est contra D. Thom. et suos, 1. 2. quaest. 30. art. 3. et quaest. 53. art. 1. Suar. 2. Metaph. dist. 44. sect. 2. Vasquez 1. 2. disp. 78. cap. 4. sed eam tenent Occham quodlib. 3. quaest. 17. et 3. quaest. 4. Gabriel. 3. dist. 23. quaest. 1. art. 3. dub. 1. Major ibi quaest. 2. corol. 3. Pal. ibid. disp. 3. Henr. quodlib. 4. q. 22. ubi ponit habitus in brutis. Leuchet. Tartaret. et alii Scotistae hic ; et videtur Cajet.1. 2. quaest. 50. art. 1.
Ad secundum, quamvis posset negari quod oportet omnem perfectionem nobilioris perfectibilis esse nobiliorem quacumque perfectione perfectibilis minus nobilis, sed sufficit supremam nobilioris excedere supremam minus nobilis ; virtus autem moralis non est suprema perfectio voluntatis, nec prudentia intellectus, sed charitas voluntatis, et fides intellectus, et charitas videtur excedere fidem: tamen ista responsio non videtur sufficere, quia respectu ejusdem objecti nobilior potentia videtur habere nobiliorem actum, quando utraque agit secundum totam virtutem sui, quia ibi non est excessus exjparte objecti, quia idem est ; igitur ex parte potentiarum tantum, et eatenus nobilior excedit.
Cum igitur circa bonum morale, quod est idem objectum, sit actus intellectus practici et voluntatis, si utraque perfecte agat, haec dictando, illa eligendo, simpliciter nobilior erit electio recta, quam dictamen rectum, et per consequens habitus generatus ex electionibus rectis erit nobilior habitu generato ex dictaminibus rectis, quod concedo.
Et ad Philosophum praeferentem prudentiam, respondeo, prudentia quodammodo est regula aliarum virtutum, pro quanto ipsa, vel actus ejus praecedit generatione habitum et actum virtutis moralis. Ex ista prioritate actus et habitus moralis conformatur sibi, tanquam priori, et non e converso. Similiter haec prioritas apud Philosophum videtur concludere rationem regulae et mensurae, et in hoc dignitatem ; sed non sequitur ; ergo simpliciter dignior.
Ad tertium, conceditur quod in parte corporis potest esse virtus et habitus, sicut patet in manu scriptoris et pictoris ; manus enim mea inexercitata inhabilis est in illa facultate, quae est ad cilharizandum ; exercitata autem est habilis, quod non est nisi habilitate inhaerente manui, quae habilitas conceditur esse quaedam virtus, quia quaedam qualitas habilitans ad opus virtutis moralis. Conceditur autem hoc ulterius de irrationabili, ut de equo ad actus quosdam, ad quos est assuefactus ; sed in mere inanimatis non invenitur, non enim ex consuetudine projicitur facilius lapis sursum.
(a) Ad argumenta principalia. Ad omnes auctoritates, concedo quod affirmant, scilicet quod in appetitu sensitivo est quaedam qualitas, quae potest dici virtus, licet minus proprie, quam illa quae est in voluntate inclinans ad electionem.
Ad illud de irascibili et concupiscibili, dico quod sunt non tantum in appetitu sensitivo, sed in voluntate. Et cum objicitur de objectis arduo et delectabili, sive illa sint objecta, sive non, de quo quaestione sequenti, ita potest inveniri distinctio ex parte objectorum, comparando ad voluntatem, sicut comparando ad appetitum sensitivum.
Ad aliud, cum dicitur quod voluntas sufficienter perficitur per virtutem Theologicam, respondeo, verum est respectu boni divini, et respectu nullius alterius, nisi in ordine ad diligere Deum, ita quod nullus actus elicitur ex charitate, nisi cujus objectum, ad quod sistitur, est Deus, licet per alia objecta media; non solum autem possum ordinate velle Deum, vel hoc bonum in ordine ad Deum, sed etiam bonum hoc, inquantum habet talem bonitatem convenientem mihi, secundum propriam rationem ; et sic velle hoc bonum est ex alio habitu.
Si objicitur, ille habitus non erit ratio referendi in Deum ; igitur non erit rectus, quia actus ejus videtur frui bono creato. Respondeo, habitus inferior non habet de se actum habitus superioris ; charitas autem,
quae est habitus superior, habet referre hunc actum immediate in Deum ; nullus igitur alius habitus habet proprie ex se sic referre, sed tantum habet ex se suum actum proprium diligendi hoc bonum, quod bonum debet ulterius referri per charitatem. Nec ex hoc sequitur, quod inferior sit malus, nec quod sit principium fruendi bono creato, quia etsi non referat, tantum negative fruendo, tamen non contrarie, scilicet repugnando frui recto, et hoc non est frui, quia frui non tantum includit non referre negative, sed oppositum ejus, quod est non referre contrarie, scilicet liti, sicut dictum est dist. 1. primi.