CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) In ista quaestione. Plures quidem ac varie hic recitantur opiniones, quarum prima est sancti Thomae dicentis, nullam attributorum distinctionem cum Dei simplicitate stare, praeterquam rationis lanium. Cui quidam alius Doctor adhaerere videtur, quam tamen opinionem ad praesens non curo recitare, cum in textu Doctoris pateat, et clara sit usque ibi : Sed inquantum essentia divina.
Sensus hujus litierae est, quod essentia divina in se et absolute considerata nullam distinctionem attributorum includit ex natura rei: sed ut per intellectum diversimode comparata ad diversa attributa in creaturis continet in se distincta attributa, que sola ratione inter se et ab essentia distinguuntur. Et talis comparatio essentiae ad attributa non fit in ratione causae efficientis, quia non comparatur ad illa ut efficiens, quia sic non dicimus essentiam divinam esse bonam, quia efficit bonitatem, quia sic posset dici lapis, quia efficit lapidem ; sed comparatur magis in ratione causae formalis, ut ipsa est quodammodo una forma continens integritatem omnis perfectionis, et hoc eminenter, quae perfectiones sunt imperfecte in creaturis, et sic ipsa essentia, ut forma perfectissima comparatur ad diversas perfectiones attributates in creaturis, quae perfectiones secundum gradus suos diversimode imitantur essentiam. Et ex tali comparatione sumuntur plura attributa, ut puta, ut comparatur ad bonitatem creatam, veritatem, sapientiam (quae distinguuntur in creaturis) dicitur bona, vera, sapiens, et hujusmodi.
(b) Et addit ibi : Ultra, ista opinio dicit quod pluralitas perfectionum allributalium, ut est in essentia divina est quasi in potentia, et ut est in conceptu intellectus est quasi in actu, id est, quod ante hujusmodi comparationem est ibi sola essentia divina et nulla distinctio attributorum nisi in potentia, id est, quia ipsa est apta nata diversimode considerari et comparari ad attributa creata, et ut actu sic consideratur et comparatur actu est talis distinctio attributorum. Et addit ibi : In divino quidem,
quia intellectus divinus et beatus nulla habita comparatione essentiae ad attributa creata, non est ibi aliqua pluralitas nisi in potentia; ut autem considerant ipsam in se, et ut diversimode imitabilem a diversis attriburis in creaturis, ibi distinguunt diversa attributa. intellectus vero creatus et non beatus e contra distiaguit, quia primo considerat attributa creata, et illa attribuit creatori, ita quod prim) habet attributa creata pro objectis, et secundo attribuit; intellectus vero creatus beatus primo habet essentiam considerand? eam, ut diversimode imitabilem. Et addit ibi : Limitatae autem perfectiones inquantum actu in intelligentia sunt, d cuntur rationes, id est, quod illae perfectiones, puta attributates inquantum actu in intelligentia sunt, id est, in actuali consideratione et comparatione essentiae ad attributa creata dicuntur rationes, id est, objecta conceptibilia.
(f.) Alii declarati positionem sic. Ista opinio est eadem cum opinione Thomae, nisi quod diffusius aliqua declarat, quae ex supradictis sunt manifes a.
(d) Et haec est intentio Commentatoris. Sensus hujus litterae est, quod in rebus immaterialibus, quando aliqua predicantur per modum dispositi et dispositionis, id est, per modum materiae et formae, quia subjectum se tenet ex parte materiae, et praedicatum ex parte formae, tunc sunt unum in re et in intellectu sunt distincta: et intellectus sic intedigens abstractum a materia per modum dispositi et dispositionis, id est, per modum subjecti et praedicati, intelligit unum in re tantum, sed diversum in consideratione, quia ut in praelicato quodammodo differt a seipso ut in subjecto, et hoc sola ratione, et tunc intellectus utitur uno in re, ut duobus scilicet in intentionibus, quia considerat illud sub diversis intentionibus, scilicet praedicati et subjecti. Et hoc modo dicitur quod Deus est bonus, sapiens, vita, et hujusmodi, nam sapientia et Deitas sunt unum in re, sed sola ratione differunt, sicut praedicatum et subjectum ; sed in rebus materialibus, puta in lapide, licet materia et forma sint simul realiter unita, non tamen sunt una res, sed distinctae. Et ideo quando intellectus in rebus compositis sic disponit compositum per formam, aut cum disponit habentem formam, id est, subiectum habens formam intelligit utraque, ut aliquo modo adunata in intellectu, et tamen differentia aliquo modo in re, non sic in rebus immaterialibus. Et sic patet intentio hujus. Haec tamen auctoritas postea a Doctore exponetur.