In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) A d argumenta principalia, patent responsiones. Ad ultimum cum arguitur, quia voluntas sufficienter perficitur virtutibus Theologicis: ergo non debet perfici virtute morali.
Respondet Doctor quod respectu Dei in se et respectu eorum, quae immediate ordinantur ad Deum, sufficienter voluntas perficitur charitate, de qua satis prolixe dictum est supra dist. 28. et 29.
Si objicitur ille habitus, puta fortitudo, non erit ratio referendi in Deum; ergo non erit rectus, etc.
Respondet, quod frui bono creato potest dupliciter intelligi, scilicet negative, et contrarie. Frui aliquo negative est non referre illud actu ad aliud et hic actus non est semper malus ; sed frui contrarie est appretiare illud, ut bonum nullo modo ad aliud referibile, et hoc modo frui bono creato est actus simpliciter malus. Et de hoc dictum est in primo, dist. I . Littera sequens clara est ex supra dictis, hic et in 15. hujus tertii.
Ultimas distinctiones hujus tertii gravi aegritudine, necnon aliquibus negotiis impeditus, modo aliter non expono ; sed eas sufficienter expositas ponam in fine quarti sententiarum, et sic terminatur totum.