In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(e) Ad principales rationes, etc. Respondet ad argumenta posita ad initium hujus quaestionis. Ad primum, posterius non potest esse sine priori, respondet id verum esse de posteriori essentialiter; sic autem se habet actio accidentis ad existentiam ejus, non vero ad inhaerentiam. Ad explicationem illius distinctionis ponit obiter exemplum de effectibus subordinatis, in quibus probabile est effectum rer motiorem et posteriorem esse posse sine priori.
Hoc tamen limitandum est, quando non est essentialis ordo inter effectus, simpliciter potest esse posterior sine priori, licet non hic et nunc, et ab hoc agente, verbi gratia, electio finis supponit consultationem in eo qui ignorat media, quia aliter nequit devenire ad necessariam cognitionem et praeviam electioni, sed in artifice experto, et cognoscente media, non requiritur talis consultatio, ante electionem ; agens naturale ageret immediate ad confirmationem materiae primae in instanti, si applicaretur ei sine forma substantiali, et tunc non ageret prius alterando. Rejicit etiam aliam responsionem, quae tamen reducta ad jam praemissam tenet, quia inhaerentia non est prior actione in accidente, nisi qua est dependentia ejus ad subjectum ; quidquid autem supplet causam, supplet et dependentiam causae, sic Deus, supplens subjectum, supplet dependentiam, quae in tantum exigitur, inquantum exigitur subjectum.
Ad confirmationem patet, quia responsio redit in hoc, quod illud quod est prius et immediatius, qualiter se habet inhaerentia ad accidens, ut comparatur ad actionem, non semper necessario supponitur posteriori, ut quando nullo modo est causa respectu posterioris et mediati, verbi gratia, prius forma dicit respectum effectus ad causam efficientem, quam causae formalis ad suum effectum formalem, quia ille sequitur esse ejus, hic vero actionem ; sed non supponitur unus ad alterum, sic neque inhaerentia, quae est respectus prior ad causam materialem, facit ad actionem, quia neque principium, neque causa, neque conditio essentialis et praevia est, si alioquin manet forma in esse sine inhaerentia.