Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
11. Inter medium montium pertransibunt aquae. Huc usque a Lectore pronuntiatus est Psalmus, huc usque Charitati vestrae sufficiat. Hoc dicemus, et in nomine Dei sermonem terminabimus. Quid est, Inter medium montium pertransibunt aquae? Audivimus qui sint montes, magni praedicatores verbi, sublimes angeli Dei, quamvis adhuc in carne mortali: excelsi non sua virtute, sed illius gratia; quantum autem ad ipsos attinet, convalles sunt, humiliter emittunt fontes. Et inter medium montium, inquit, pertransibunt aquae. Putemus hoc ita dictum, Inter Apostolorum medium pertransibunt praedicationes verbi veritatis. Quid est, Inter medium Apostolorum? Quod medium dicitur, commune est. Res communis, unde omnes aequaliter vivunt, media est, nec attinet ad me; sed nec attinet ad te, nec ad me. Propterea loquimur et sic de aliquibus hominibus: Habent inter se pacem, habent inter se fidem, habent inter se charitatem; sic certe dicimus. Quid est, inter se? In medio sui. Quid est, in medio sui? Commune est illis. Audi aquas inter medium montium. Quia communis illis fides erat, nec quisque aquas quasi proprias et suas habebat. 1357A Si enim non sunt in medio, quasi privatae sunt, non publice fluunt; et ego habeo meam, et ille habet suam, non est in medio quod et ego et ipse habeat; sed talis non est pacifica praedicatio. At vero ut inter medium montium fluant aquae, audi vocem montis: Deus, inquit, pacis det vobis idipsum sapere in invicem (Rom. XV, 5) . Et iterum: Ut idipsum sapiatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. I, 10) . Quod sentio, sentis; in medio fluit aqua: non habeo quasi privatum meum, nec tu privatum tuum . Veritas nec mea sit propria, nec tua, ut et tua sit et mea: Inter medium montium pertransibunt aquae. Audi ipsum montem, ut dixi, quia inter medium montium pertransibunt aquae. Sive autem ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis (Id. XV, 11) . Securus dixit, Sive ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis: inter medium enim montium fluebant aquae; nulla de aquis discordia montium, sed pax consensionis, et societas charitatis: si quis autem vellet aliud praedicare, jam de suo praedicaret, non de medio. Et audi quid de illo dicatur ab ipso qui emisit fontes in convallibus: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44) . Itaque ne acciperetur aliquis mons non de medio, sed de suo manans, ait Apostolus: Quisquis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Et vide quemadmodum noluerit de monte praesumi: ne forte mons discedat ab aquis per medium currentibus, et aliquid proprium velit influere. Licet si nos (Et quantus mons dixit hoc! quam uberrime aqua fluebat de convalle ejus! Tamen hoc volebat ut medios inter montes curreret, et ibi esset fides certa populorum, quod inter se medium atque commune Apostoli retinebant). Licet si nos, inquit. Et tu, Paule, potes aliquid aliter praedicare? de Paulo quaestio; audi quod sequitur: Licet si nos, aut angelus de coelo annuntiaverit vobis praeterquam quod accepistis; anathema sit (Galat. I, 9, 8) . Si veniat mons aliud evangelizans, anathemetur; si veniat angelus aliud evangelizans anathemetur. Unde hoc? Quia de privato vult fluere, non de medio. Et hoc forte homo carnali nebula praepeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem redactus, possit hoc facere; numquid et angelus? vere numquid et angelus? Si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non praecipitaremur in mortem. Media aqua posita erat hominibus, praeceptum Dei: aqua media, aqua quodam modo publica, sine fraude valebat, quod diximus Charitati vestrae , sine labe, sine coeno fluebat. Si ipsa aqua semper biberetur, semper viveretur. Venit angelus lapsus de coelo, factus serpens, quia insidiose jam venena spargere cupiebat: emisit venenum, de proprio locutus est, de suo; quia qui loquitur mendacium, de suo loquitur: et miseri audiendo dimiserunt quod commune erat, unde beati erant; et ad suum proprium redacti, cum volunt perverse esse similes 1358 Deo (hoc enim eis dixerat, Gustate, et eritis sicut dii ((Gen. III, 5)) ), appetentes quod non erant, quod acceperant amiserunt. Ergo, fratres, ad hoc valeat quod diximus Charitati vestrae, propter fontes: ut fluant de vobis, convalles estote, et cum omnibus conferte quod de Deo habetis. Inter medium fluant aquae, nulli invideatis; bibite, saturamini; manate saturati . Ubique communis aqua Dei habeat gloriam, non hominum privata mendacia.