In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(f) Ad secundum principale, etc. Ostendit illud, actiones sunt suppositorum, non esse Philosophi, sed actiones versari circa singularia. Ex paritate etiam rationis sunt singularium, quia singularitas supponitur ad actionem, sicut et esse causae ; potest ergo teneri, extendendo appellationem suppositi ad illud quod habet modum essendi suppositi, in hoc quod existat seorsim non connotando aliud, quamvis natum sit connotare, quia dependentia actionis est ad ipsum, ut ad ultimatum terminum, seu principium in esse et denominari; vide ipsum in 1. dist. 12. quoest. 1. ad 2.
Ad confirmationem, intelligitur de compositione creaturae ex potentia et actu, sicut et caeteri Patres, et potissimum Augustinus dicit creaturam includere nihil, id est, non habere plenitudiitem essendi, sicut Deus, qui est actus purus nihil includens potentialitatis aut defectibilitatis ; omnis autem creatura est defectibilis, et includit limitationem essendi, ideo dicitur componi ex potentia et actu. Hinc saepe Augustinus dicit voluntatem creatam esse defectibilem et peccabilem, quia est ex nihilo, nec posse rectificari, nisi per eum, qui non patitur defectum. Et in hoc fundatur ordo in rebus et causis, essentialis, qua imperfectum reducitur ad perfectius, quia imperfectum dicit privationem perfectionis, et ratione hujus dependentiam ad aliud prius, quod est in actu illius perfectionis ; instantia allata de anima recte probat glossam adhibitam Boetio.
Ad secundam confirmationem, negatur consequentia. Antecedens est verum de principio quo in essendo, quia pars nunquam potest esse totum, tamen actio semper competit toti mediante parte, nempe forma, et non ratione materiae; unde si forma est solitaria, poterit etiam competere ipsi tam virtus activa quam ipsa actio; in hoc enim non dependet a toto, sed e contra totum ab ipsa.
Quoad illam distinctionem de forma partis et totius, vide ipsum in 1. dist. 3. quoest. 7. ad 3. et fusius in 3. dist. 2. quoest. 1. et in 2. dist. 3. quoest. 6. dicitur forma respective ad rem ipsam conceptam per modum concreti et suppositi, ut humanitas forma hominis, qua constituitur ens.
Ad tertiam confirmationem quantitas consideratur a Mathematico, ut abstrahit a substantia et qualitate sensibili, a Naturali vero respective ad utrumque; ut ergo est in Eucharistia subjectum accidentium, quod denominatur ab actione, sic non consideratur mathematice, sed a Naturali, ut est principium motus sensibilis suo modo circa paragraphum sequentem; vide quae dicta sunt dist. 10. quoest. 8. in Comment.