CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Objicit tres instantias optimas et solvit per singularem doctrinam. Prima est contra simplicitatem Dei, admissa ista distinctione. Secunda, ex difficili loco Augustini. Tertia, quomodo Deus sit infinitum formaliter, si non identificat ibi omnia divina formaliter ; solvit etiam replicam, quomodo forma dat esse formale sine informatione.
Contra istam (a) solutionem sunt tria dubia.
Primo enim videtur quod non salvetur simplicitas divina, quia ex quo ponitur essentia quasi fundamentum, et ista quasi circumstantia essentiam, videtur, quod ista se habent ut actus et formae, respectu essentiae divinae.
Secundum dubium, quia Augustinus 7. Trin. c. 5. ubi negat identitatem Deitatis et Paternitatis : Non eo (inquiens) Pater quo Deus, sicut nec eo verbum quo sapien tia, ita concedit identitatem magnitudinis et bonitatis, et perfectionum essentialium, quia dicit quod eo magnus quo Deas, etc ergo sicut ibi identitatem negat, ita concedit hic ; non autem negat ibi nisi identitatem, formalem, ergo illam concedit hic.
Tertium, quia sicut non esset bonitas realiter infinita, nisi esset realiter eadem sapientiae, ita videtur quod ratio bonitatis non sit infinitas formaliter, nisi sit formaliter eadem rationi sapientiae ; ergo propter eamdem rationem propter quam ponis realem identitatem inter ista, deberes ponere identitatem formalem rationis ad rationem.
Ad ista. Ad primam respondeo, quod forma in creaturis habet aliquid imperfectionis, scilicet quia est forma informans aliquid et pars compositi; aliquid etiam habet, quod non est imperfectionis, sed consequitur eam secundum suam rationem essentialem sive formalem, scilicet quod ipsa sit quo aliquid est tale. Exemplum, sapientia in nobis est accidens, hoc est imperfectionis ; sed quod ipsa sit quo aliquid est sapiens, hoc non est imperfectionis, sed essentialis rationis sapientiae. In divinis autem nihil est forma secundum illam duplicem rationem imperfectionis, quia nec informans, nec pars; est tamen ibi sapientia,inquantum est, quo illud in quo ipsa est, est sapiens, et hoc non per aliquam compositionem sapientiae ad aliquid quasi subjectum, nec quod sapientia illa sit pars alicujus compositi, sed per veram identitatem, qua sapientia propter sui infinitatem perfectam, perfecte est idem cuilibet cum quo nata est esse.
(b) Sed objicies, quomodo est aliquid formaliter sapiens sapientia, si sapientia non est forma ejus ?
Respondeo, corpus est animatum quasi denominative, quia anima est forma ejus ; homo dicitur animatus non denominative, sed essentialiter, quia anima est pars ejus et aliquid ejus. Non igitur requiritur aliquid esse formam informantem aliquid, ut ipsum sit tale per ipsum, quia forma non est forma informans totum, quod tamen dicitur formaliter tale per ipsam. Si igitur veriori identitate esset aliqua forma idem alicui, quam sit identitas ejus ad informatum vel ad totum cujus est pars, sufficeret illa identitas ad hoc, quod illud tali forma esset tale ; ita est in proposito.
(c) Et tunc si quaeras, utrum ab isto actu posset esse aliqua abstractio formae, dico quod non est ibi abstractio formae ut informantis, vel ut partis ab informato vel a toto ; sed est ibi abstractio formae, inquantum per eam aliquid est tale praecise acceptae, non considerando identitatem ejus ad illud quod est tale per ipsam.
(d) Ad secundum dubium quod videtur habere difficultatem ex verbis Augustini, dico quod dupliciter vel tripliciter eodem Deus est sapiens et magnus, et tamen non sic eodem est Deus et Pater. Uno modo, quia sapientia et magnitudo sunt perfectiones ejusdem rationis, hoc est, quidditative, quia quidquid perficitur, istis perfectionibus perficitur, non ut rationibus suppositi, sed ut rationibus quidditativis ; non sic autem Paternitas et Deitas sunt ejusdem rationis. Sunt etiam alio modo ejusdem rationis sapientia et bonitas, quia perfectiones simpliciter, non sic autem Paternitas et Deitas. Secundo modo, quia magnitudo est eadem Deitati in quolibet, Paternitas non, sed tantum in uno supposito. Tertio modo, quia bonitas et magnitudo, etc. hujusmodi sunt eadem quasi identitate mutua, quia utrumque est formaliter infinitum propter quam infinitatem utrumque est idem alteri ; sed Paternitas et Deitas non sunt eadem sic mutuo, quia unum eorum non est formaliter infinitum, sed tantum Deitas est formaliter infinita, et propter istam infinitatem Paternitas est sibi idem, non e converso sic.
(e) Ad formam ergo concedo, quo eo modo eodem est bonus et sapiens, quo modo non eodem est Deus et Pater, quia eodem est bonus et sapiens, eodem scilicet in quolibet supposito et eodem quasi identitate mutua; non sunt antem sic eadem in quolibet Paternitas et Deitas, eodem similiter, id est, perfectione ejusdem rationis est bonus et sapiens, quia quidditative est bonus et sapiens. Non sic eodem est Deus et Pater, quia non est utrumque quo ibi essentialis perfectio illius cujus est, quia licet quidditas Paternitatis maneat ibi, tamen illa quidditas non est ratio quidditativa simpliciter suppositi alicujus, sed ratio personalis ejusdem.
Ad tertium concedo, quod ratio sapientiae est infinita, et ratio bonitatis, et ideo haec ratio est illa per identitatem, quia oppositum non stat cum infinitate alterius extremi, tamen haec ratio non est formaliter illa: non enim sequitur, est vere idem alteri, ergo formaliter idem eidem. Est enim vera identitas A et B, absque hoc quod A includat formaliter rationem ipsius B.