In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Divi Bonaventurae, quod virtutes agunt recte, dona perfecte, beatitudines expedite, rejicitur, quia haec tria omni virtuti conveniunt.
Aliter dicitur (1), quod convenit per virtutes agere recte, per dona expedite, et per beatitudines perfecte.
Contra hoc, eadem virtute recte ago, quia virtus est rectitudo potentiae, et perfecte ago, quia virtus est perfectio habentis in se, et qua opus ejus perfectum redditur, et expedite, quia virtus est habitus faciens expedite et faciliter operari.