CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra istam solutionem sunt tria dubia. Primum, quia si ponatur istae perfectiones distinctae praeter opus intellectus ab essentia divina, et ipsam ex natura rei circumstare, videtur sequi quod se habeant per modum actus respectu essentiae divinae, et sic compositio. Respondet Doctor, quod sapientia est ibi secundum illam rationem, quae non baci udit imperfectionem, scilicet ut est id quo habens sit tale, quia Deus dicitur sapientia sapiens, non tamen est ibi secundum illam rationem includentem necessario imperfectionem, scilicet esse formam informantem et partem rei.
(b) Si objicies, quomodo aliquid est formaliter sapiens sapientia, si sapientia non est forma ejus 1
Respondet Doctor per aliqua dicta. Primum, quod anima, ut comparatur ad corpus dicitur informare illud, et sic denominative dicitur corpus animatum ab anima informante illud ; ut vero comparatur ad totum compositum ex anima et corpore, tunc non est forma informans compositum, sed tantum pars essentialis illius, et ex hoc homo dicitur animatus non denominative, sed essentialiter, quia est pars essentialis illius, et tamen anima non informat hominem. Secundum dictum est, quod ex quo sapientia inest essentiae divinae veriori modo quam anima corpori et quam toti, quia ut sapientia comparatur ad essentiam nullo modo est pars ejus, sed est perfecte idem illi identitate reali ; ergo essentia poterit ab ea denominari absque omni informatione.
(c) Et tunc si quaeras, utrum ab isto actu posset esse aliqua abstractio formae ? Dicit Doctor, quod non est ibi abstractio formae ut informantis, quia ipsa sapientia non informat essentiam, neque ut pars, quia in Deo non est pars ; sed est ibi abstractio formae inquantum per eam aliquid est tale praecise acceptum, non considerando identitatem ejus ad illud quod est tale per ipsam. Cum enim dicitur, Deus est sapiens, tunc consideratur sapientia, ut idem ipsi Deo, et ut denominans ; cum vero consideratur sapientia in ultima abstractione, ut sic non est nata praedicari de aliquo denominative, quia hoc est contra rationem ultimate abstracti, supra patuit distinct. 5. quaest. 1. Nam ut ultimate abstracta est tantum nata praedicari, puta de Deitate per identitatem sive praedicatione identica, ut supra patuit distinct. quaest. 2.
(d) Secundum dubium est, quia Augustinus negat identitatem Deitatis et paternitatis. Respondet Doctor quod tripliciter eodem Deus est sapiens et magnus, non tamen sic eodem est Deus et pater. Primo, quia sapientia et magnitudo sunt perfectiones essentiales, non scilicet dantes esse essentiale, sed essentiales, quia communes tribus personis, ut patet q. 1. quodl. sed paternitas non est essentialis. Secundo, quia sapientia et bonitas sunt perfectiones simpliciter, sed paternitas non, ut probat Doctor q. 5. quodl. Tertio, quia bonitas, sapientia et magnitudo sunt eadem identitate mutua, quia omnia sunt formaliter infinita, et ideo ratione infinitatis unum transiit in aliud in perfectam identitatem realem, et e contra ; sed paternitas non identificat sibi realiter divinam essentiam, quia non est infinita, sed e contra essentia ratione suae infinitatis identificat sibi realiter paternitatem. Et sic patet differentia.
(e) Ad formam ergo, respondendo concedit, quod eodem modo est sapiens et bonus, quo non eodem est Pater et Deus, quia eodem est sapiens et bonus, eodem scilicet in quolibet supposito, quia sicut Deus est in tribus suppositis, ita et bonitas, non sic paternitas et Deitas. Similiter eodem est bonus et sapiens identitate mutua. Tertium dubium cum responsione patet.