Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. Ipsae ergo bestiae potant istas aquas, pertranseuntes tamen: non manentes, sed pertranseuntes. Omnis enim doctrina quae toto isto tempore dispensatur, transit. Inde dicit Apostolus: Et scientia destruetur, et prophetia evacuabitur. Quare ista evacuabuntur? Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur (I Cor. XIII, 8-10) . Nisi forte putat Charitas Vestra quia in illa civitate cui dicitur, Collauda, Jerusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion; quoniam confirmavit vectes portarum tuarum (Psal. CXLVII, 12 et 13) , jam confirmatis vectibus et clausa civitate, unde, ut jampridem diximus, nemo exit amicus, et quo 1360 nemo intrat inimicus ; quod codex ibi nobis legendus est, aut tractandus sermo, quemadmodum vobis modo tractatur. Ideo modo tractatur, ut ibi teneatur; ideo modo per syllabas dividitur, ut ibi totus atque integer contempletur. Non ibi deerit verbum Dei; sed tamen non per litteras, non per sonos, non per codices, non per lectorem, non per tractatorem. Quomodo ergo? Sicut in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Non enim sic ad nos venit, ut inde discederet; quia in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est (Joan. I, 1, 10) . Tale verbum contemplaturi sumus. Apparebit enim Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8) . Sed hoc quando? Post peregrinationem finita via; si tamen post finitam viam non judici tradamur, ut judex mittat in carcerem. Sed si finita via, sicut speramus, et optamus, et studemus, ad patriam venerimus, ibi contemplabimur quod semper laudabimus: nec illud deficiet quod nobis praesto est, nec nos qui fruimur; nec fastidiet qui manducabit, nec deficiet quod manducabit . Magna illa et mira contemplatio erit. Et quis de illa digne dicit isto tempore, cum inter montes fluunt aquae? Interim ergo fluant aquae inter montes, et pertranseant: cum pertranseunt aquae, bibitur in peregrinatione, ne siti in via deficiamus. Potabunt omnes bestiae silvae. Inde venistis, de silva collecti estis. Et quali silva? Nullus hominum ibi transibat, quia nullus propheta illuc missus erat. Sed ad arcam construendam concisa sunt ligna de silvis: inde ligna, inde bestiae, inde venistis. Ergo bibite. Potabunt omnes bestiae silvae.