5. ((
vers. 12.)) Deinde sequitur in contextione sua Psalmus:
Super illos volatilia coeli inhabitabunt. Super quos? super onagros, an potius super montes? Illinc enim sensus iste dirigitur: «Inter medium montium pertransibunt
aquae; potabunt omnes bestiae silvae; suscipient onagri in sitim suam: super illos volatilia coeli inhabitabunt.» Congruentius
intelligimus super montes, quia hoc est etiam huic simile creaturae. Super montes possunt habitare volatilia, super onagros
non: hoc intelligeremus, si necessitas cogeret
1361 Sic potiores Mss. At Edd.,
non super onagros. Non hoc intelligeremus, si non necessitas cogeret.
. Super montes ergo volatilia coeli inhabitabunt. Videmus aves istas habitare super montes: sed multae earum habitant in campis,
multae in convallibus, multae in nemoribus, multae in hortis, non omnes super montes. Sunt quaedam volatilia quae non habitant
nisi super montes. Spirituales quasdam animas significat hoc nomen: volatilia, spiritualia corda sunt, quae aere libero perfruuntur.
Gaudent serenitate coeli aves istae: sed tamen pastus earum in montibus; illic inhabitabunt. Nostis montes; jam tractati sunt.
Montes Prophetae, montes Apostoli, montes omnes praedicatores veritatis. Quicumque vult esse spiritualis, ibi inhabitet: non
in corde suo aberret; habitet, perferat votando
1361 Aliquot Mss.,
unde aberret volando: cumque his alii plures verba,
habitet, perferat, omittunt.
. Habemus aves significantes aliquid spirituale. Non frustra dictum est:
Renovabitur
juventus tua sicut aquilae (Psal. CII, 5) . Non frustra dictum est de Abraham:
1362
Aves autem non divisit. Abraham in illo sacrificio satis mystico accepit tria animalia; arietem trimum, vaccam trimam, capram trimam, et turturem,
et columbam. Divisus est aries, et adversus invicem partes constitutae; divisa capra, nihilominus adversus se partes constitutae;
divisa vacca, sic etiam de ipsius carne factum est: et subjecit Scriptura,
Aves autem non divisit. Deinde dicitur trimus aries, trima vacca, trima capra: de avium aetate tacetur. Unde, rogo vos, nisi quia significantur in
avibus quidam spirituales, quorum aetas temporalis propterea tacetur, quia aeterna meditantur, et transgrediuntur desiderio
et intellectu omnia temporalia? Spirituales viri qui de omnibus judicant, et a nemine judicantur (I Cor. II, 15) : itaque
ipsi soli non dividuntur in haereses et schismata. In ariete intelliguntur praepositi; ducunt enim greges: in vacca plebs
intelligitur Judaeorum; habuit enim jugum Legis, sub quo laborabat: in capra inteligitur Ecclesia de Gentibus; quibusdam enim
liberis saltibus insultabat, et amaro pascebatur oleastro. Trima sunt dicta haec animalia, quia tertio tempore gratia revelata
est. Nam primum fuit ante Legem; secundum, ex quo Lex data est; tertium, quod nunc est, ex quo regnum coelorum praedicatur.
Quid ergo dicimus, quod aries non dividatur? Nonne episcopi fuerunt auctores schismatum et haeresum? Porro autem si plebes
ipsae non dividerentur, id est, si vacca non divideretur, si capra non divideretur; erubuissent fortasse illi in divisionibus
suis, et ad compagem remeassent. Dividuntur duces, dividuntur et plebes, ut caecus caecum sequatur, et simul in foveam cadant
(Matth. XV, 14) : ponuntur adversus invicem.
Aves autem non divisit. Spirituales non habent divisionem, non cogitant schismata: pax est in eis, custodiunt eam in caeteris quantum possunt; ubi
in aliis deficiunt, in se tenent.
Si erit ibi, inquit,
filius pacis, requiescet super eum pax vestra; si quo minus, ad vos revertetur (Luc. X, 6) . Non est filius pacis, dividi voluit, revertetur ad te pax tua; quia aves non divisit. Veniet et caminus: nam
consedit ibi Abraham usque ad vesperam, et venit magnus terror diei judicii. Vespera enim illa finis est saeculi; et caminus
ille, veniens dies judicii. Divisit inter media illa quae divisa erant, etiam caminus (Gen. XV, 9-17) . Si inter media transiit
caminus, alia in dextram, alia in sinistram separavit. Sunt ergo quidam carnales, et tamen Ecclesiae gremio continentur, viventes
secundum quemdam modum suum, quibus timemus ne seducantur ab haereticis: quamdiu enim carnales sunt, divisibiles sunt.
Aves quippe
non divisit; carnales dividuntur.
Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Et quomodo probatur quia carnales dividuntur? Adjungit: «Cum enim dicit unusquisque vestrum, Ego sum Pauli, ego autem Apollo,
ego vero Cephae; nonne carnalis estis, et secundum hominem ambulatis?» Rogo vos, fratres, audite, et proficite; excutite vos
de loco carnali, pergite in turturem et columbam:
Aves enim
non divisit. Sed quicumque talis permanserit, et secundum quemdam modum vitae aptum carnalibus, et de gremio
1363 Ecclesiae non recesserit, et non fuerit seductus ab haereticis, ut ex contraria parte dividatur; veniet caminus, et ad dextram
poni sine camino non poterit. Sed si caminum pati non vult, pergat in turturem et columbam. Qui potest capere, capiat. Si
autem non sic erit, et
aedificaverit super fundamentum ligna, fenum, stipulam, id est, amores saeculares fundamento fidei suae superaedificaverit; tamen si in fundamento sit Christus, ut primum locum
ipse habeat in corde, et ei nihil omnino anteponatur; portantur et tales, tolerantur et tales: veniet caminus, incendet ligna,
fenum, stipulam:
Ipse autem, inquit,
salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. I, 12, 13; et III, 1-15) . Hoc aget caminus; alios in sinistram separabit, alios in dextram quodammodo eliquabit.
Aves autem non divisit. Sed aves videant, si aves tales sunt quae super montes illos inhabitent; non debent sequi altitudinem cordis sui, de qualibus
dicitur:
Posuerunt in coelum os suum (Psal. LXXII, 9) . Ne a ventis tollantur, in montibus requiescant. Habent auctoritatem sanctorum, requiescant in montibus,
in Apostolis, in Prophetis: illic inhabitent tales aves, quia in montibus petras inveniunt, firmamenta quaedam praeceptorum.
Sicut enim una illa petra, Christus Verbum Dei; sic multa verba Dei, multae petrae, et istae petrae in montibus. Vide aves
ibi habitantes:
Super illos volatilia coeli inhabitabunt.