Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum solus Deus sit immutabilis?
Alensis 1. p. q. 4. membr. 3. Richard. hic art. 2. q. 1. et 2. Divus Bonaventura 1. p. art.2.q. 2. Divus Thomas 1. p, q. 9. art. 2. Heuricus quadi. 8. q. 9. Occham 2. q. 7. Gabriel. 2. dist. 2. q. 1. art. 2. Suarez 1. part. tract. 1. lib 2. e. 3. Durandus hic quaest. 3. vide Scotum 5. Metaph. q. 2. de primo princip. cap. 2. et 4. in Theoremal. g Non potest probari Deum, et quodl.7. Mayron. 1. dist. 9. quaest. 2.
De immutabilitate Dei, de qua tractat Magister in secunda parte distinctionis, quae tamen videtur posse concludi ex simplicitate Dei, de qua quae situm est supra, quaero utrum solus Deus sit immutabilis? Quod non, quia si est immutabilia, ergo immutabiliter se habet ad illud ad quod immediate se habet ; ergo illud aliud est immutabile. Probatio primae consequentiae, quia immutabile quod est ex se primum agens, non potest diversimode se habere ad effectum suum, quia si quandoque agat, quandoque non, videtur esse ex mutatione sui. Non enim hoc potest poni propter novam approximationem passi vel amotionem impedimentorum, quia actio primi agentis non requirit ista. Probatio secundae consequentiae, ad quodcumque necessarium necessario se habet, illud est necessarium.
Oppositum, Augustinus 7. de Trinit. cap. 6. Omnis creatura mutabilis, solus Deus immutabilis. Et ad Timotheum cap. ultimo : Solus Deus habet immortalitatem, quod Augustinus exponens de Trinit. lib. 1. cap. 1. dicit; quod vera immortalitas, immutabilitas est.