First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
LITTERAE 9 Figlio Nòstro, a tutto il vostro Clero e popolo 1' Apostolica^ No- stra benedizione.
EX S. CONG. I DTJLGENTIARUM 91
EX S. GONG. INDULGENTIARUM 9a oltraggi ehe loro si fanno spe- cialmente colle bestemmie.
310 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
E X ACTIS CONSISTORIALIBUS o l i
312 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
314 EX A C T I S CONSISTORIALIBUS
E X S . C . INDULGENTIARUM 34i
ient la plus iuste impartialité de Son verdict.
452 A VENIONEN. ET VALENTINEN.
EX- ACTIS CONSISTORIALIBUS 571
Altera personarum classis quae in
est, scilicet matrimonii libertatem tueri, tum quia genus masculinum foemineum complectatur.
ductionem de loco in locum esse conditionem necessariam, ad hoc ut raptus crimen constituatur.
257 » tunc enim tamquam fautor poenis » raptus obnoxius fieret ».
favorem dederint, seu cogentibus in vetitis actionibus cooperantes.
quominus vetitus actus - perficia- tur, aut de violentia habita testi- monium ferant.
modo suspicata, monasterium' de- serit.
qui sub ìege non cadit, cum le- gislatores illum non expresserant.
actiones quae in Tridentino Capite excommunicatione plectuntur, sunt auctoritativae et potentiales?
constituto, vel ex Pontificis Romani dispensatione et facultate.
cuius Dioecesi pater traxit origi- nem.
380 discordare reperitur ab Constitu- tione Apostolicae Sedis.
S09
FRANCISCUS DELLA VOLPE Secretarius.
EX 8. CONGREGATIONE INDULGENTIARUM o-íxjBSÍi0^0
D E C R E T U M
U R B I S E T O R B I S
Sanctissimum Iesu Nomen semper et ubique terrarum praecipua veneratione et singulari prorsus honore Christifideles prosequuti sunt: non enim aliad nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Actor. IV, 12). Ad hanc veneratio- nis et honoris significationem , plurima religionis obsequia pluri- masque laudes pietas christiana excogitavit, quibus Nomen augu- stissimum digne et sancte celebraretur.
Hisce profecto accensendae sunt plures Litaniae in honorem SSmi Nominis Iesu compositae, quae, licet non omnes probabiles, late tamen per orbem diffusae sunt. In quorum praeconiorum ge- nere ne varietas haberetur haud undequaque laudabilis, sa. mem. Summus Pontifex Pius IX Litanias Sanctissimi Nominis Iesu, quae unice in posterum retinerentur ab omnibus Christifidelibus, per Sa- crum Consilium legitimis ritibus tuendis, die 8 Iunii 1862, appro- bavit, fecitque eidem*Sacro Consilio facultatem declarandi, Christi- fidelibus , qui eas devote recitaverint, Indulgentiam tercentorum dierum in forma Ecclesiae consueta concessum iri, quando Sacrorum Antistites pro sua quisque dioecesi hanc gratiam speciatim petiissent.
Quum autem nuperrime a pluribus Episcopis SSmo D. N. Leoni divina providentia Papae XIII preces exhibitae fuerint, ut suarum dioecesium Christifidelibus praefatas Litanias recitantibus ipsam hanc Indulgentiam elargiri dignaretur , Sanctitas Sua desiderans, ut christiani populi pietas erga laudabile Iesu Nomen magis magis- que foveatur et augeatur devotio , hisce potissimum temporibus, quibus Nomen illud augustissimum tam audacter tamque frequenter impiorum iniuriis impetitur, in Audientia habita die 16 Ianua- rii 1886 ab infrascripto Secretario Sac Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, ad omnes utriusque sexus Christi- fideles , qui corde saltem contrito ac devote recitaverint Litanias Sanctissimi Nominis Iesu, prouti praesenti Decreto subnectuntur et non aliter, praefatam Indulgentiam ter centum dierum, animabus quoque Purgatorii applicabilem et semel tantum in die lucrandam, benigne extendit. Quam gratiam Sanctitas Sua in perpetuum suf- fragari voluit et absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibus- cumque non obstantibus.
Datum Romae ex Secretaria S. Congregationis Indulgentiarum et SS. Reliquiarum die 16 mensis Ianuarii anni 1886.
L B. CARD. FRANZELIN Praefectus.