Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
9. (( vers. 14.)) Producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum. Verum est, video, agnosco creaturam: producit terra fenum jumentis, et herbam servituti hominum. Sed video et alia jumenta Domini, quae significantur, cum dicitur, Bovi trituranti os non infrenabis: dicit enim ipsum jumentum, Numquid de bobus pertinet ad Deum? Propter nos ergo Scriptura dicit. Quomodo ergo producit terra fenum jumentis? Quia Dominus constituit ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant. Misit praedicatores, et ait illis: Omnia quae ab ipsis apponuntur vobis, manducate; 1365 dignus est enim operarius mercede sua (Luc. X, 7 et 8) . Cum enim dixisset, Quae apponuntur vobis, manducate; ne illi dicerent, Improbi erimus ad mensas alienas cum indigebimus, vis nos ita esse frontosos? Non, inquit, non est illa donatio eorum, sed vestra merces. Cujus rei merces? Quid dant? quid accipiunt? Dant spiritualia, accipiunt carnalia; dant aurum, accipiunt fenum. Omnis enim caro fenum, et claritas carnis ut flos feni (Isai. XL, 6) . Omnia temporalia quae tibi superfluunt et redundant, fenum jumentorum est. Quare? Quia carnalia sunt. Audi quorum jumentorum sit fenum. Si nos vobis spiritualia, seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? Hoc Apostolus dixit, talis annuntiator tam laboriosus, tam impiger, tam exercitatus, ut ipsum fenum donaret terrae. Ego, inquit, nullius horum usus sum. Ostendit sibi deberi, et non accepit; nec condemnavit eos qui acceperunt quod debebatur. Condemnandi enim erant exigentes indebita, non accipientes mercedem suam: ille tamen et ipsam mercedem suam donavit. Non quia alius tibi donavit, non debes alteri; alioquin non eris irrigata terra quae producit fenum jumentis. De fructu operum tuorum, inquit, satiatibur terra: producens fenum jumentis. Tu noli esse sterilis, produc fenum jumentis: si nolunt jumenta fenum tuum, non te tamen sterilem inveniant. Accipis spiritualia, redde carnalia: debita sunt militi, militi reddis; provincialis Christi es. Quis militat suis stipendiis unquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte ejus non percipit? Non ideo dico, ut ista fiant in me. Fuit quidam miles qui etiam provinciali donaret annonam: sed tamen reddat provincialis annonam. Ut autem hinc dicam potius; jumenta sunt: Bovi trituranti os non infrenabis. Producens, inquit, fenum jumentis; et quasi hoc exponens adjecit, Et herbam servituti hominum: ne non intelligeres quod dictum est, Producens fenum jumentis, repetitione exposuit quod praemisit. Quod enim dixit supra fenum, postea herbam nominavit; quod autem dixerat jumentis, hoc servituti hominum dixit. Ergo servituti, et non libertati. Ubi ergo est, Vos in libertatem vocati estis? Sed audi eumdem ipsum: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium servum me feci, ut plures lucrifacerem (I Cor. IX, 7-19) . Et quibus dixit, In libertatem vocati estis? et quid adjunxit? Tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem (Gal. V. 13) . Quos liberos fecerat, servos fecit; non conditione, sed tamen Christi redemptione; non necessitate, sed charitate: Per charitatem, inquit, servite invicem. Sed Christo servimus invicem, ait; non populis, non carnalibus, non infirmis. Bene Christo servis, si servis quibus Christus servivit. Nonne de illo dictum est: Bene servientem plurimis? Propheta legitur: de nullo nisi de Christo accipi solet. Audiamus tamen proprie et in Evangelio vocem ejus: Quicumque, inquit, in vobis vult major 1366 esse, erit vester servus. Servum meum te fecit, qui te suo sanguine liberum fecit. Dicite hoc nobis, quia verum dicitis. Audi illum alio loco: Nos autem servos vestros per Jesum (II Cor. IV, 5) . Bene diligite servos vestros, sed in Domino vestro. Praestet nobis ut bene serviamus. Nam velimus, nolimus, servi su mus: et tamen si volentes sumus, non necessitate, sed charitate servimus. Quodammodo enim quasi superbia servorum stomachata videbatur, cum diceret Dominus: Erit vester servus qui voluerit inter vos major esse. Jam enim filii Zebedaei sedes altissimas quaerebant: unus volebat sedere ad dexteram, alter ad sinistram, dicentes per matrem quod ipsi cupiebant. Dominus non illis sedes invidit, sed convallem prius plorationis ostendit, quasi diceret, Illuc vultis venire, ubi sum ego? venite qua ego. Quid est, venite qua ego? Per humilitatem. Ego de sublimi descendi, et humiliatus ascendo: vos in terra inveni, et ante vultis volare quam pasci; prius nutrimini, educamini, ferte nidum. Quid enim ait? quomodo illos revocavit ad humilitatem, jam quaerentes altitudinem? Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Et illi, etiam in hoc superbi: Possumus. Quomodo Petrus: Tecum usque ad mortem. Fortis vir, donec femina diceret: Et iste cum illis erat (Matth. XXVI, 35, 69) . Sic et isti: Possumus. Potestis? Possumus. Et ille, Calicem quidem meum bibetis, etsi modo non potestis, bibetis: quomodo Petro, «Non potes me modo sequi; sequeris me postea (Joan. XIII, 36) . Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis» (Matth. XX, 20-27) . Quid est, Non est meum dare vobis? Non est meum dare superbis. Modo quibus loquor, superbi estis; ideo dixi, Non est meum dare vobis. Sed forte dicerent, Erimus humiles. Non ergo eritis vos: ego, Vobis dixi. Non dixi, Non dabo humilibus: sed, non dabo superbis. Qui autem rex superbo fit humilis, non erit qui erat.